Latin
237.5 to 237.6
Kepler, Astronomia nova 237.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Datur igitur angulus ADE vel complementum CDE in aliquot gradibus integris anomaliae mediae. Datur &AD radius 100000, &DE radius epicycli 9264. Quare dabitur &DAE pars aequationis, &AE distantia. quorum uirum ser in catalogum, adscripta sua anomalia media CE, in futuros usus. Hloc pacto colligantur omnes distantiae AE, &addantur; invenietque summa circiter 36075562. Haec enim summa inventa est ex aliqua leceniricitate parum admodum differente a nostra praesenti, quae est 9264. Hujus pars trecentesima sexagesima valet IOO210, &pars totupla de quatuor rectis est gradus unus. Vt iostur distantiae omnes ordine ad distantiam IOO210, sic hujus distantiae IOb210 arcus (60 minuta) ad arcus caeteris distantiis competentes: quia proportio conversa est, ut cap. XXIX. XLVII. XLVIII. saepius monitum. Multiplicatis igitur 6o primis vel 3600 secundis &facto centies octuagies diviso, per omnes semicirculi distantias, imo per dimidium summae binarum contiguarum distantiarum (per cautionem cap. XLVIII) prodeunt anguli DAG centri epicycli.