Latin
241.5 to 241.6
Kepler, Astronomia nova 241.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tamen ut non frustra hunc laborem perderem, excessum numeri morae hujus, supra CAD anguli numerum, subtraxi a CAD, ut restaret EAD 4f. 13. 9, &AC, A1 aequales essent: Vbi ponebatur, tempore CBD conficere Planetam circa centrum eccentrici B angulum EBD aequalam ipsi CAD: &ide ad ejus eccentrici ED arcus aequales colligi tot distantias ab A, quot nos hic invenimus in gradibus aequalibus ipsius CAD; ut quantum earum esset dispersum per CD inaequales &hoc loco magnas partes, in hoc nostro calculo; tantum intelligatur congestum intra angustias ED, &partes ejus aequales. Hic ergo EBD angulus esset anomalia media distantiaria, dans angulum CAD, pro quaerendis distantiis CA, ex quibus distantiis angulus CAE, retardatio &translatio Physica ipsius CA in EA, elicitur. Haec ratio etsi non multum discrepare potest a priori capitis IL: illud tamen inde monstratum assumit, CAD, &EBD esse aequales, ac propterea CA, &EB parallelos, quod supra cap. XLVI per schema alterum est refutatum. At vide nunc &propinquitatem hujus operationis in effectu. Nam