# Astronomia nova 241.5-6

Kepler, Astronomia nova, 241.5 to 241.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/241.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/241.5

Sed tamen ut non frustra hunc laborem perderem, excessum numeri morae hujus, supra CAD anguli numerum, subtraxi a CAD, ut restaret EAD 4f. 13. 9, & AC, A1 aequales essent: Vbi ponebatur, tempore CBD conficere Planetam circa centrum eccentrici B angulum EBD aequalam ipsi CAD: & ide ad ejus eccentrici ED arcus aequales colligi tot distantias ab A, quot nos hic invenimus in gradibus aequalibus ipsius CAD; ut quantum earum esset dispersum per CD inaequales & hoc loco magnas partes, in hoc nostro calculo; tantum intelligatur congestum intra angustias ED, & partes ejus aequales. Hic ergo EBD angulus esset anomalia media distantiaria, dans angulum CAD, pro quaerendis distantiis CA, ex quibus distantiis angulus CAE, retardatio & translatio Physica ipsius CA in EA, elicitur. Haec ratio etsi non multum discrepare potest a priori capitis IL: illud tamen inde monstratum assumit, CAD, & EBD esse aequales, ac propterea CA, & EB parallelos, quod supra cap. XLVI per schema alterum est refutatum. At vide nunc & propinquitatem hujus operationis in effectu. Nam

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
