Latin
242.5 to 242.6
Kepler, Astronomia nova 242.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
)quaeratur CAB, &excerpantur 45 distantiae justae; Haec inquam demonstrative quidem fiunt: At rursum, ut prius, hoc pacto CAD fit anomalia vere aequata. quare CA manet suo loco, &De orbita erit perfectus circulus. quod cum falsum sit, ut ostensum cap. XLIV, necesse est ergo distantias in longitudinibs mediis hic usurpari nimis longas, moras itaque fieri prolixiores just &in apsidibus breviores. Et omnino quam proxime aequipollebit modus iste priori, per proportionales. Quantum enim illic proportionales totidem, quot erant distantiae, longiores erant quam ipsae distantiae, tanto fere jam plures distantias collegimus quam ante. Vide autem &effectum hujus calculi, securitatis caussa. Nam ad amumaliam simDifferentia proditur enaequata. In ricatia vero, plicem Pene coincidit, cum praecedente. Eccentricitas rursum justo minor arguitur De caetero errores iidem CAP. L. qui in proxime praecedenti. Nam quod signa excessuum signis defectuum permutantur, fit quia hic differentia ostendit errores anomaliae coaequatae, illic anomaliae mediae. Aque hic est modus tertius.