Latin
LVIILLIL
Kepler, Astronomia nova 246
Unproofread scanNot analysed yet
Vt ira hic hn pingatur, quia duo investigi tur, tempus &distantia. forma, quod alteram persuasionem de motu Planetae epicyclico hic pos sumus deponere, &uno gradu ad veritatem causae Physicę propius accedere, relinquentes epicyclico nil nisi librationem in diametro, sed quae etiamnum vitiosa est, ut vel ex aequationibus his apparuit. Nam ut paulo ante ad modum secundum fuit adnotatum, haec praeoccupatio motus epicyclici nimia est, distantias exhibens nimis breves in longitudinibus mediis; ex quo fit, ut Planeta ibi loci modum excedat velocitatis, &in apsidibus a modo deficiat.