# Astronomia nova 252

Kepler, Astronomia nova, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/252

Anno MDXCVI D. IX Martii vesperi hora VII M. XL, cum esset locus Solis 29. 31. 24x; distantia a Terra 99764; longitudo media Martis 3. 15. 35. 6; aphelium 4. 2§. 58. 31; anomaliae mediae complementum ad circulum integrum, –43. 23. 31; coaequatae 36. 46. 2; locus eccentricus ex vicaria 22. 1g. 29. e: visus est Planeta in 15. 49. 12. 11. Lat. f. 47. 46. Bor: Fuit igitur angulus ad Terram 7§. 17. 48, ad Planetam 36. 29. 17. Ergo distantia Martis a Sole 162994 seu verius puncti in plano eclipticae, quod corpori Martis perpendiculariter subest. Sed & huic securitatis causa adjungatur observatio alia. Fuit autem Mars praecise eodem in loco sub Fixis anno MDLXXXIV D. XXV Nov. hora XM.xx, cum esset Sol in 14. 6. 3. 2, distans a Terra 98318. anomalia media nihil sensibiliter differens a priori, quia aphelii motus est paulo admodum velocior, motu Fixarum. Ergo locus eccentricus idem, si praecessionem §. 45. subtrahas, scilicet 22. g. 4423. Visus autem fuit Planeta die XI Nov: hora XIII M.XXVI. in 23. 14. 5. & cum latitudine 2. 12. 24. Bor: Sequenti XX. Novemb. hora 1g. 36. astronomice, apparuit in 25. 6. 368. Itaque diebus VIII horis v. promotus est per 2. 46. 25. in Magino per 2. 48. Cum ergo nostrum tempus aliis IV diebus, & 15. 49 horis sequatur, quibus ex Magino motus i. 28. competit, addemus nos i. 27 ad analogiam priorum. Itaque Mars videri potuit in 27. 27. 30 & proxime. Quare angulus ad Terram 73. 27. 27, ad Planetam 35. 1g. 46. Quare hic distantia Martis a Sole 163051. excedens priorem particulis 57. quae levissima mutatione loci eccentrici absorbentur, ut quidem vicaria hic non est usque ad unicum scrupulum fidelis. Sed & in applicatione observationis peccari levissimum aliquid facile potuit. PRO LONGITVDINE consimili in semicirculo altero resumemus observata capitis xxVII. ubi extruxi distantiam paulo minorem quam 163100 ex prosthaphaeresi observationum, ex puris observationibus vero 162818 similiter ut prius in plano eclipticae. Est autem in uno temporum illo loco allegatorum, scilicet anno MDLXXXIX D. XI Feb. mane hora V M.XIII, longitudo media 6. 12. 3g. 443 aphelium 4. 28. 56. 573 Anomalia media igitur 43. 47. 48, humilior quam prior nostra, per minuta 24. quibus illo eccentrici loco competunt 64 particulae circiter. Itaque distantia quae im anomalia 43. 48. fuit minor quam 163137 ex hac analogia in anomalia 43. 24 rursum augebitur; ut sit quam CAP. LI. proxime 163100 in hoc semicirculo, in priori erat Rursum impraestabili propinquitate. Notandum autem, quod capitexxvii quod hic allego, observationes coegerunt adimere loco eccentrici, ex vicaria nostra computato i. 36.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
