Latin
CAPVT
Kepler, Astronomia nova 256
Unproofread scanNot analysed yet
&tertius locus admodum prope consentiant, putabit inconsideratior aliquis, standum ab illis, caeteros utcunque conciliandos. quod ipse quoque diu admodum tentavi. Sed cum conciliari non possent secundus &quartus, esset vero magna vis harum observationum, propterea quod in quadrato O utriusque visus sit Planeta, &in quadrilatero AEKG omnia prope latera angulique aequales sint, ideo sic transegi. Vides ex vicaria distare debere AK secundae observationis ab AK quartae, scrupulis 17. 22. At per hanc assumptionem longitudinis, AK distant per 36. 55. Nimium igitur per 15. 33. Cumque omnes anguli quadrilateri sint propemodum aequales, bipartitus sum excessum hunc, &6. 46 addidi adangulos EKA, GKA. Nam in E observatione, linea AK nimium processerat, in G non satis processerat. Retractis ergo AK versus E, C; &EK, GK manentibus (ponimus enim observationes esse certissimas.) omnino anguli apud K augebuntur. Jam igitur daris angulis GKA, 45. 35. 13 &EKA4G. 51. 16. &manentibus angulis GE &lineis GA, EA, prodiit AK 138765, 138787, differens 258 particulis a nostra assumptione. Totidem igitur si demamus &de reliquis duabus FKA vero 12. i. 24, &AK 20. 55. 15. Sed quia prius in G addidi 6246, &in E tantundem subtraxi; reposui ergo locos eccentricos in G 17. 2. 31. X, E 17. 19. 54*: augens locum vicariae per §. 17. Tantundem ergo debebat prodire &apud D. scilicet Apud F 20. 57. gX. Hic vero inveni 20. 9. Disserentia I. 3 1. plus. g eisulsne Itaque &reliquos duos locos sat propinque adduxi. Nam peccatis suis