# Astronomia nova 257

Kepler, Astronomia nova, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/257

Vnde prodit distantia Martis a Sole 139036. Supra vero in anomalia 161. 45. 28, ubi distat Mars ab aphelio 46 scrupulis longius quam hic, inventa & constituta est distantia 139000. Et haec 46 minuta hoc eccentrici loco efficiunt particulas 52. Igitur hic quoque ex analogia nostrae anomaliae evaderet in anomalia 161. 451. distantia 138984 admirabili & certe suspecto consensu. Nam omnia adeo certa & exequisita esse vix possunt. Vtrinque autem nonnihil augendae sunt distantiae ob inclinationem maximam hoc loco eccentrici. Ex HAC igitur longissima inductione, per plurima loca eccentrici, apparet, distantias Martis a Sole illas invicem aequales esse, quarum punctalorbitae aequaliter remota sunt ab aphelio, quod cap. XVI. & XLII. investigavimus. quod est evidens argumentum aphelium illud recte habere: per VII. tertii EVCLIDIS. Comprobantur una & distantiae Solis a Terra, quae supra cap. xxiX. extructae, hic jam varie usurpatae officium faciunt. nec ulla magna discrepantia numerorum extitit, quae de illarum vitio testari posset. Quae igitur ex hujus capitis observationibus, exque inventis per eas distantiis, in conformationem itineris Planetarii redundant, quorum caussa illas produximus hoc capite, ea differemus in caput LV exponere. Prius enim sequenti capite LII ex his aliud aliquid demonstrandum, & cap. LIII plures adhuc observationes in testimonium adducendae sunt.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
