# Astronomia nova 258

Kepler, Astronomia nova, CAPVT LII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/258

Nam si recte Ego eccentricum Martis super ipsum corpus Solis extruxi, necesse est, vere etiam Planetam in partibus, quae sunt circa 29 &, longissime a Sole abesse: quae vero in utroque semicirculo, hunc 29 & aequalibus sequuntur intervallis, aequaliter abesse a Sole, inaequaliter a puncto, Solis vicario; quod Braheo est centrum epicycli Solis; minus scilicet, quae in semicirculo descendente. Quo obtento, sequetur ultro, partes circa 248, non abesse longissime, neque a corpore Solis, neque a centro mundi Copernicano, quod est Braheo centrum epicycli Solis, idemque centrum affixionis systematis Planetarii: & partes a 24 & in utroque semicirculo aequali arcu discedentes, distare & a Sole, & ab ejus puncto illo vicario inaequaliter. Exponatur enim centrum Solis A, linea apsidum Martis AC, eccentricitas AC, & ED eccentricus, centro C: sitque F punctum supra AC, aequatorium punctum; G aphelium; GFE, GFD aequales: & connectuntur EA, DA, quae erunt aequales, ut jam est demonstratum. Ejiciatur autem per A linea AB in p; & ab A versus pextendatur AB, quantitate I800, qualium Ac 14140 fuit capite XLII, & AE, AD, I54400: & centrum B sit orbis Terrae. Quia ergo BA vergit in 5–83, AE in 151 no, angulus igitur EAB est circiter 5ò & acutus, EBA obtusus; quare longior EA quam EB. Pariter cum BA vergat in 5–83, sed AD in 12–1, ergo BAD est 157, & ABD acutus admodum; quare brevior AD, vel ei aequalis AE, quam BD. Multo igitur brevior BE quam BD; idque plane sensibiliter. Nam qui possumus contemnere AB I800 & eo amplius, cum ne 200 quidem erroris observationes tolerare poßint? Quare partes eccentri semicirculorum oppositorum, aequaliter a G distantes, puta ED, à nullo punctorum extra centrum aequaliter absunt, praeterquam à punctis in linea CA, per corpus Solis transcunte. SED INQVIAS, connexis BC, & linea continuata, sit nova apsis, qua linea secat circulum: atque illi apsidi, punctum D, propius est quam E nil igitur mirum, & longiorem BD esse? RESPONDEO. qualescunq. te lineae ejiciantur, semper manenL AE, AD: quia sunt ex observationibus demonstratae, in triplici forma hypothesium: & ad demonstrationem hanc, quod controverti possit, assumptum plane nihil. Nanentibus igitur AE, AD, ejiciatur sane BC, ut oppositum mihi est: illa tamen BC, ut demonstravi capite VI, nequaquam gignit hypothesin aptam observatis ἀκρονυχίοις: sed pro BC oportet, ut salvemus acronychias, eficere per F, ipsi CB, parallelon FH, per F. H. centra aequalitatis Martis & Solis. Hsoc autem facto, una centrum eccentrici ex C in 1 trangfertur, & plus quam semicirculus, vergit versus E, minus versus D: nec relinquuntur AE, AD, sed prolongatur AE, abbreviatur AD: quibus lineis mutatis nunquam salvabuntur observationes extra situm acronychium: quia hae testantur de aequalitate linearum AE, AD. Nec opus esse puto computatione. Si quis tamen hoc labore delectatur (quamvis nefas est, Astronomum numeris aliquid tentare, cujus fundamenta non prius vidit in Geometria; quae jam laboris hujus fundamenta nobis evertit.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
