# Astronomia nova 259

Kepler, Astronomia nova, CAPVT LII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/259

)Jis habet CAr I exemplum supra cap. xxIV. ubi distantias Telluris ab H, puncto aequalitatis motus Telluris, & distantiam Martis ab eodem H puncto, in eadem operatione simul, iisdem observationibus computavi, quibus postea cap. xxvi distantias ejusdem Telluris & Martis computavi ab A centro Solis. Methodi enim, qua sum usus, ingenium hoc est, ut doceat, quocunque puncto in plano circuli Telluris assumpto, quod habeat descriptum & determinatum situm ad corpus Solis, tam in longitudine zodiaci, quam in remotione a Sole, per aliquot observationes, docere & Telluris & Martis ab illo suscepto puncto distantiam; citra etiam cognitionem anomaliae eccentri coaequatae ad id punctum accommodatae: qua quidem ego capite xxvi tantummodo compendii causa usus sum. SED ALIA insuper ratione argumentari licet. Demonstratum est supra cap. XLIV, orbitam Planetae non esse circulum sed ovalem, ut cujus diameter, quae apsidum dicitur, sit longissima. Jam cap. LI demonstratur, partes a G, puncto aphelii, remotas aequaliter, ingredi etiam aequaliter ad latera. Ovalis ergo genuinus situs est circa lineam AC. non igitur circa lineam FH. Et qui varias Martis distantias computaverit a puncto H, methodo jam commendata; deprehendet is magnam distantiarum irregularitatem, quae nullo pacto poterit includi, neque circulo neque probabili alicui figurae, circa FH ordinatae. RVRSVM itaque fidem capite VI. & passim hoc opere oppignoratam, citra ullam principii petitionem liberavi; & docui, eccentricum Martis non posse nisi ad Solem referri ipsum: ac proinde non solam rationem, sed ipsa etiam observata pro me stare, dum observationes Martis a medio motu Solis abductas, ad ipsum apparentem Solis motum expendi.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
