Latin
CAPVT LVI
Kepler, Astronomia nova 266-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LVI. Demonstratio ex observationibus ante positis, distantias MARTIS a SOLE desumendas esse quasi ex diametro epicycli. INVENTA ENTA est supra capite XLVI latitudo lunulae, quam pe CAP. LVI. erit nobis opinio capitis XLV, docuitque resecandam a semicirculo; haec inquam inventa est partium 858, qualium circuli semidiameter est 100000. Cum igitur duobus argumentis, quae capitibus XLIX. L. &LV: praemisi, non obscure colligerem, lunulae illius latitudinem dimidiam tantum assumendam, scilicet 429, correctius 432, &in dimensione, qualium semidiameter Martis est 152350, fere 660; coepi de causis &modo cogitare, quibus tantae latitudinis lunula rescinderetur. Qua in cogitatione dum versor anxie, dum reputo capite XLV plane nihil dictum esse, itaque futilem fuisse meum de Marte triumphum; forte fortuito incido in secantem anguli 5. 18.