# Astronomia nova 266-2

Kepler, Astronomia nova, CAPVT LVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/266-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/266-2

CAPVT LVI. Demonstratio ex observationibus ante positis, distantias MARTIS a SOLE desumendas esse quasi ex diametro epicycli. INVENTA ENTA est supra capite XLVI latitudo lunulae, quam pe CAP. LVI. erit nobis opinio capitis XLV, docuitque resecandam a semicirculo; haec inquam inventa est partium 858, qualium circuli semidiameter est 100000. Cum igitur duobus argumentis, quae capitibus XLIX. L. & LV: praemisi, non obscure colligerem, lunulae illius latitudinem dimidiam tantum assumendam, scilicet 429, correctius 432, & in dimensione, qualium semidiameter Martis est 152350, fere 660; coepi de causis & modo cogitare, quibus tantae latitudinis lunula rescinderetur. Qua in cogitatione dum versor anxie, dum reputo capite XLV plane nihil dictum esse, itaque futilem fuisse meum de Marte triumphum; forte fortuito incido in secantem anguli 5. 18.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
