# Astronomia nova 267.5-6

Kepler, Astronomia nova, 267.5 to 267.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/267.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/267.5

Quod vero unius exemplo anomaliae generaliter conclusi de omnibus, id ex una ista nondum sequebatur. sed opus erat crebris observationibus stabiliri. Jam igitur intelligis, quorsum praecipue nobis servire jubeantur observata capitum LI & LIII. nimirum ad testimonium hic dicendum. Quare age ad anomalias coaequatas illis capitibus expositas, scilicet ad angulos, CAC, CAH, & caeteros computentur anomaliae eccentri CBG, CBH. Nec opus est, ut scrupulos consecteris, aut metuas ab imperfectione aequationum eccentri, quae restant adhuc cap. XIX. XXIX. XLIII. XLVII. XLVIII. XLIX. L. Vtere quacunque ex his methodis, praesertim cap. XIIII. Non errabis in aequationibus ultra minuta octo. Constitutis angulis, inquire lineas, HR respondentem angulo coaequatae HAC, & RV respondentem coaequatae VAC, & sic caeteras: & transfer illas in dimensionem orbium cap. LIV. Invenies, ut sequitur in tabula. Ex observationibus cap. LI. smuuner. Computata es mumum semicirculo. IIbrarionE. semiciteulu In observationibus cap. 2111. nòn opus est idem praestari. Quas enim adhibui distantias Martis a Sole, ad computanda

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
