# Astronomia nova 271

Kepler, Astronomia nova, IGIQLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/271

Sit autem axis hujusmodi nobis depictus lingula magnetica, ejusque mucro petat Solem; retineatur autem contra suam magneticam naruram Solis appetentem, in tralatione globi perpetuo sibi ipsi parallelos: nisi quatenus successu seculorum, ab aliis ad alias Fixas nutum suum transum transfert, & aphelii progressum hoc modo causatur: quorum utrumque nihilominus mentis opus esse posse fateor; ut quae ad hunc motum ab animali facultate sat est instructa, cum sit motus, non totius corporis, de loco in locum, (qui motus supra cap. xxxix. causae motrici Planetis insitae recte ademptus fuit) sed partium, circa centrum totius, quasi quiescentis. Ecce iterum in globo TELLVRIS directionis hujusmodi axis exemplum ex COPERNICO. Nam dum axis TELLVRIS annuo centri circumactu sibiipsi, suisque sitibus omnibus, manet propemodum aequidistans, aestas & hyems efficitur: * quatenus vero longissima secula illum inclinant, Fixae progredi putantur, aequinoctia retrocedere. Quid igitur dubitamus attribuere Planetis omnibus ad salvandam eccentricitatis phantasiam, quod uni illorum (TELLVRI scilicet) ex phantasia praecessionis aequinoctiorum, Solisque surgentis & cadentis annuo circumactu, animadversum est inesse? Vbi quemadmodum deceptus est COPFRNICVS, existimans, peculiari principio opus esse, quod Terram annuatim a Septentrione in Austrum, & vicissim libret, sic ut aestas & hyems eveniat: & cujus molitione circumitioni commensurata, resultet aequalitas reditus anni tropici & siderii (quatenus ferè aequales sunt); cum tamen unica constanti directione axis TELLVRIS, super quo fit diurnus motus, illa omnia obtineantur, nihilque extraneis caussis opus sit, nisi ad unicam tardissimam praecessionem aequinoctiorum: Ita hic quoque nullo consilio opus erit motoribus Planetae, ut ejus corpus simul circa Solem vehatur manens in situ parallelo, simulque librationem absolvat. Alterum enim ab altero naturaliter pendebit. Tantummodo de progressu apheliorum tardissimo cogitandum restat. Etenim lingula in e versante & in F, nulla caussa est cur Planeta accedat vel recedat, cum capita Soli objiciat aequalibus intervallis, conversurus utique mucronem ad Solem, si sineretur ab illa vi, quae ejus directum & parallelum tenet axem. Planeta a puncto C abeunte, sensim cuspis Solrappropinquat, cauda abit. Sensim igitur incipit globus ad Solem adnavigare? Post F sensim cauda appropinquat, caput abit a Sole. Sensim igitur & totus globus, naturali odio, fugit a Sole. E regione autem ipsius A, cumlongitudo axis directe in Solem porrigitur, illic accessus, hic fuga est fortissima. Id vero supra postulabant nostra praesupposita ex observationibus derivata, ubi ex γκ, κμ, μξ, partibus librationis, quę respondent ęqualibus arcubus eccentri, mediae partes κμ, erant longissimae, exiles versus γ. ξ. Sed & illud consentit, quod observationes volunt γκ, μζaequales, cum tamen arcus ipsorum γδ, εζ, vel potius in eccentrico CD, EF aequales, inaequalibus conficiantur temporib. & CD longiori; sic ut γκ librationis pars tardius ab solvatur quam μζipsi aequalis. Nam sic & magnetes ex intervallo majori lentius ad se mutuo accedunt, celerius & citatius a breviori. Imo LVII. Exemplum Tellutii. Praecessionem quinon u similem esse

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
