Latin
272.1 to 272.4
Kepler, Astronomia nova 272.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pgssim apheliurum. Causa cui libratio in melio celerrima. Causa en libratio in sumII LEPIDI, In lino celeilut. Raeuineri axum virrmosium Planera in situ parallelu, narurali ri. Cum exceptione tame. Exemplum magueticum. Causa cur magues a polo nonnihil declinei. Quae rausa motus aphelintum. Cur non terrocodant aphelia. Imo vero ipsam etiam vim, quae retinet axem magneticum in situ parallelo, derogans directioni axis in Solem, ab occupatione Martis, cui illam paulo ante permiseramus, ad naturae munia traducere possumus. Nam etsi obstare videtur, quod natura uno &eodem modo agat, haec vero vis retentrix videatur aliis temporibus aliter contendere; utpote annutu axis ad Solem, cui impediendo comparata est, in longitudinibus mediis evanescente, in aphelio vero &perihelio fortissimo existente: at quid vetat vim hanc retentionis esse multis partibus fortiorem, quam annnutum axis ad Solem, atque ita illam ab adversario tam imbecilli vel nihil vel parum admodum fatigari? Exemplum rursum capiamus ex magnete. In eo manifestissime permixtae sunt duae virtutes, altera directionis ad polum, altera ferri appetens. Itaque si lingula seu acus nautica dirigatur versus polum, accedat vero ferrum a latere; acus a polo declinat parumper, &ad ferrum inclinat, atque ita nonnihil indulget familiaritati ferri; sic tamen, ut plurimum polo tribuat. Hinc adeo fieri putat GILBERTVS, ut lingula a polo ad praecipuae magnitudinis continentes declinet; atque ita causa declinationis hujus insit in terrarum tractibus, prout a dextris vel a sinistris altiores, majores &virtute pollentiores in propinquo sint. Adeoque eadem opera, &aequabilem utrique facultati naturali operationem permittere possumus; &contemperatione utriusque, non obscuram, neque mehercule vanam ostendere causam translationis apheliorum. Esto enim, ut haec vis dirigendi axis in Solem deroget nonnihil virtuti retentrici, pro modulo suae ad illam proportionis. In semicirculo igitur aphelii, ut in C, mucro versus H annuet parumper, hoc est in antecedentia, caudâ vero abnuet a Sole, vincens parumper vim retentricem. Itaque aphelium fiet retrogradum.