# Astronomia nova 272.5-7

Kepler, Astronomia nova, 272.5 to 272.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/272.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/272.5

At in semicirculo perihelii, ut in F, annuet idem mucro versus G, hoc est inconsequentia, rursum vincens vim retentricem in contrarium. Tunc igitur aphelium fiet directum & velox. Quia vero brevior est AF quam AC, & Sol propior ipsi F quam ipsi C, ideo & vis conversionis axis magnetici ad Solem fortior in F quam in e. Plus igitur derogabitur retentrici in quam in c. Non tantum igitur compensat nutus perihelius in consequentia, nutum aphelium in antecedentia, sed etiam superat eum. Atque ita causa patet, cur apsides progrediantur, non retrocedant. Itaque aphelium a nobis inventum, valebit tantum in anomalia coaequata 90, & 270, quando axis virtuosus in Solem ipsum porrigitur, qui est justus ejus situs. Eritque motus aphelii spiralis, ut infra capite LXVIII, etiam de motu praecessionis aequinoctiorum ob causam aliam existentis, patebit. Directio igitur axis magnetici in situm parallelum, seu vis, illius custos, non respiciet Fixas has vel illas, sed tantum situm sui corporis, ut is est, quolibet tempore. Et re simpliciter perpensa, quia directio haec quieti similior est quam motui, in materia, inque corporis dispositione potiori jure quaeritur, quam in aliqua Mente. Age vero arctioribus vestigiis persequamur hanc similitudinem librationis Planetariae cum motu magnetis; idque demonstratione pulcherrima Geometrica: ut appareat, magnetes talem habere motum, Sit DFA vel magnes rotundus qualem in Planeta deprehendimus. vel ipsum corpus Martis: DAlinea, secundum quam porrigitur virtus magnePrimum notabis, tica: D polus, Solis appetens: A polus, a Sole fugiens.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
