# Astronomia nova 273

Kepler, Astronomia nova, IGIQLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/273

idem esse in hac speculatione, sive consideremus integrum globum corporis magnetici, sive unam solam ejus lineam Physicam virtutis, ipsi DA parallelon. Cum enim virtus haec magnetica sit corporalis, & cum corpore dividua, ut probavit GILBERTVS Anglus, B. PORTA, & alii; certe quia globus constat ex infinitis quasi lineis Physicis ipsi DA parallelis, quarum virtus in rectum & unam mundi plagam extenditur, de singulis seorsim idem erit judicium circa qualitatem motus, quod est de univerSit ergo loco totius corporis, omniumque sis conjunctim. & vicissim. ejus filamentorum, medius axis DA ad speculandum propositus. Bisecetur DA in B, & ipsi DA perpendicularis agatur FBI. Igitur Planeta sic collocato, ut BI in centrum tendat Solis, appropinquatio nulla erit. Anguli enim DBI, ABI, sunt aequales, quare & aeque fortes; ille ad appropinquandum, hic ad fugiendum. Hoc igitur est, quasi aequipondium in mechanicis. Itaque B centrum Martis hoc pacto in apside versatur, puta in aphelio, remotißimum a Sole. Sumatur jam arcus aliquis IC, mensurans angulum anomaliae coaequatae, & educatur BC, & producatur in K. Collocetur autem Planeta sic, ut BC in SoQuaeritur primo mensura fortitulem tendat, qui sub K intelligitur. Accessus enim sit, quia D polus appetens inclidinis accessus Planetae. natur ad K Solem angulo DBK. A vero fugiens abnuit angulo ABK. Cum igitur sit naturalis ista anguli fortitudo, erit in ratione staterae. At ducta ex C in DA perpendiculari, quae sit CP, erit inter DP, PA ratio staterae. Libra enim ex trutina KB suspensa, & manentibus brachiis, angulo DBR, erit pondus brachii BD ad pondus brachii BA, ut DP ad PA; adeo ut si brachia ex CP suspenderentur in P, & pondus BA accommodaretur ipsi PD, pondus vero brachii BD ipsi PA, tunc DA cum CP pendula trutina facerent rectos angulos. Vide Optica Cujusmodi Iignetem aliquem tecte dispusum peC lentan cu lit. Coeca mari signas Nautis vestigia Magnes: Quiad mirum, Ertanrs nuribua ire tula! Quae mensura celeritaria librationis in punctu quolinet.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
