# Astronomia nova 274.5-6

Kepler, Astronomia nova, 274.5 to 274.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/274.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/274.5

Hoc ἀγεωμετρήτῳ & peccanti principio lector, nihil deterreatur. Nam priusquam sensibilis fit portio librationis, jam insensibili differunt utriusque modi effectus. Nam summa sinuum I5, quae est 20δ166, ostendit 3594. At sinus versus gr. 15. ostendit m, quod admodum paulo minus est illo. Sic summa sinuum 30, quae est 792598, ostendit per regulam proportionum, partem librationis 13691 de 100000. At sinus versus gr. 30. ostendit 13397. Et summa sinuum 60, quae est 2ρ0θ017, ostendit paulo plus 50000, cum sinus versus gr. 60 sit 50000. Cum ergo demonstratum sit, magnete aliquo sic accommodato, ut ponimus accommodata esse in coelo corpora Planetarum ad Solem, librationem corporis magnetici futuram talem, quam metiatur sinus versus, causa confecti spacii: testentur vero observationes, corpus Planetae librari in eadem mensura sinus versi anomaliae eccentri: valde igitur consentaneum est, Planetarum corpora esse magnetica, sic ad Solem disposita, ut diximus. Ostendendum nunc est, non esse valde male factum, quod arcus1 & 16 pro iisdem sumpsi.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
