Latin
275.1 to 275.4
Kepler, Astronomia nova 275.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quando dico, IC arcum in corpore Planetae esse mensuram anomaliae coaequatae, tunc loquor proprie, &tunc CN est genuina mensura fortitudinis illius, quae competit Planetae, cum Solem in linea BK habet. Quando vero dico, 16 esse mensuram anomaliae eccentri, quae respondeat anomaliae IC, loquor improprie, abusus circulo corporis Planetae ad repraesentandum eccentrum. Cum autem in descendenti semicirculo eccentri, major arcus anomaliae eccentri, minori coaequatae respondeat, 1G scilicet ipsi rC; plures omnino sinus colligimus in I6 quam in 1C: &hoc jure. Cum enim sinus metiatur fortitudinem, &fortitudo agat pro rato temporis, &pro rato propinquitatis ad Solem (de prope enim fortiores sunt magnetes) hoc est, ut brevis sim, pro rato 10 arcus; omnino totidem sinus sunt in 10 constituendi, quot in 16 inveniuntur. Tantummodo in hoc peccamus, quod illos multos sinus justo longiores sumimus. ut CH est longior quam EN. At hic excessus primum est per se exiguus &insensibilis. Nam in principio quadrantis parum differunt arcus 16 &I6, &sinus parvi sunt: in fine quadrantis, cum est aequatio eccentri CG maxima, parum sinus differunt. Deinde hic error nobis ex voto est. Semper enim paulo plus dant summae sinuum quam sinus versi; quibus ab experientia commendatis hic jam studemus accommodare &conciliare rationes libriles &magneticas. Ergo hic praesens noster error, longos sinus pro brevibus ac cumulans, cavetur, si pro summis rectorum utimur simplicibus sinubus versis; cum summae sinuum non ad unguem paria faciant cum sinubus versis, sed eos excedant effectu librationis. Rem igitur intra sensus propinquitatem adduximus optimis rationibus. Concludamus, corpus Planetae, instar magnetis, accedere &fugere, lege staterae in imaginaria diametro epicycli in Solem tendente, &diametrum corporis virtuosam &realem DA, in longitudines medias porrigi, nempe BD hoc tempore in 29. B, BA in 29. no. aphelium enim est in 29. 8. Hoc pacto accessus ille libratorius citra mentis operam, a vi magnetica, insita quidem &solitaria perficitur, sed cujus tamen definitio a forinseco corpore Solis dependet. Definitur enim, vis, Solis appetens, vel ab eo fugiens.