Latin
IGIQLI
Kepler, Astronomia nova 277
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ergo rectae δκ θ, ἐμη, secant epicyclum in similes arcus cum eccentrico ex constructione, erit ut CF ad CI, sic γ ζad γκ, altera sectio alterius mensura. His ita habentibus, dico etiam secuturum, ut eadem mensura accumulentur incrementa diametri Solis in α, ex γ. κ. μ. ζ. inspecti, qua mensura crescit sinus versus anomaliae coęquatae. Id in solidum demonstrare hic importunum esset. Intelligi vero facile poterit, in solidumita habere, si media &extrema simul conIgitur in tingere demonstremus. C anomalia coaequata est nihil; sinus versus nihil: &Sol ex y inspectus, apparet minimus, ita ut incrementi ejus portio sit itidem Nihil. Sic in F anomalia coaequata est igo* Sinus versus aequalis integrae diametro 200000. &Sol ex (inspectus apparet maximus, ita ut incrementum ejus totum accesserit. Pro anomalia igitur coaequata 90. erigatur ex A perpendicularis AM ipsi CF. &connectatur MB. Educatur etiam ex à tangens epicyclum in ν: &punctum v contactus cum β centro connectatur. Cum ergo ανβ sit rectus per octa vam tertii EvCLIDIS, &MAE rectus ex constructione, &βυ, βα, aequales ex constructione, ut &βα, βμ: Triangula igitur sunt aequalia &congruentia. quare νβα, ABM, aequales. Ex vin yζperpendicularis cadat v0. Quarecum voβ sit rectus; aequatur igitur ipsi MAB; &VβO aequabatur ipsi MBA; triangula igitur sunt similia; &ut νβ ad Bo, sic MB ad BA, &vicißim. Cumque aequentur νβ, βy, βζ, &MB, BC, BF; sunt igitur Vβ, βo, junctae, hoc est γo, ad Oë, sicut MB, BA, junctae, hoc est GA, ad AF. Cum igitur CA sit sinus versus anomaliae eccentri CUM, &ponatur metiri partem librationis respondentem, erit yo illa pars. Ergo in hac anomalia eccentri CBM, vel coaequata CAM gr. 90, Planeta erit in o. Sed anomaliae coaequataegr. 90, scilicet CAM sinus versus est dimidium totius diametri, scil. 100000. Dico etiam diametri Solis in Aa quantitatem visibilem ex o, fore medio loco inter quantitatem visi ex y &ex C, sic ut dimidium augmenti accesserit, Planeta in o versante infra. Sit enim diameter corporis Solis αξ· anguli visionis ξζα, ξόα, ξγα, connexosigno ξ cum signis ζ. o. y. Et quia sunt aequales AF, ζα sic λC, ἀγʼ &ut CA ad AF, sic γo ad οζ. Ergo ut γα ad αζ, sic γo ad oς. Sed insensibiliter differunt, γξ ἀ γὰ, &ζξ àζα. Ergo ut γξ ad ζξ ad sensum, sic voad oζ. Intriangulo igitur γξζ, angulus ξ divisus est linea ξo, sic ut basis γ ζsecaretur in proportione laterum γξ, ζξ. Ergo pertertiam sexti Eveuibis conversam, angulus γξ ζ, linea ξo, in duo aequalia sectus est; &γξo dimidium est ipsius γξζ, totius augmenti diametri Solis. Quod erat demonstrandum. Certum est itaque de extremis &medio, quod hoc pacto, si librationis diameter dividitur a Planeta in proportione sinuumversorum anomaliae eccentri, diameter Solis augeatur in proportione sinuum versorum anomaliae coaequatae.