Latin
278.5 to 278.6
Kepler, Astronomia nova 278.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
intelligeret &anomaliam eccentri, quae est angulus, inter duas rectas ex centro eccentri ejectas, alteram per punctum aphelii, alteram per centrum Planetarii globi. In schemate est DBC (vel ejecta ex D parallelo ipsi BC, linea DK. tunc KDB est ejusdem anomaliae eccentri complementum.) Si ergo mens percipit angulum KDB, necesse est ut percipiat trina puncta K. D. B. De puncto D non est dubium, quia hoc est centrum sui globi. De K non multo dubito. Nam BC &DK ob infinitam Fixarum distantiam tandem coincidunt in eundem Fixarum Erramen na huc quidem locum: &fixae sunt corpora realia. Itaque nihil est absurdi, Planetae mendegmare opuauut, in mudo tem sensu quodam occulto in conspectu habere Fixam illam, quę quovis nacurali paulo supertus. tempore praebet aphelio hospitium. De Sole B negatur, ejus sensum competere in mentem Planetae, quia B nullo corpore vestitur. Praetereaque &caussa sublata, cur B inspiceretur, effectus quoque collitur. At B inspici debet, si circulus CD est conficiendus. Orbitae vero Planetarum non sunt circulares perfectę, quod capite XLII ex observationibus probatum est. Ergo neque collimant Planetae ad B.