Latin
280
Kepler, Astronomia nova 280-2
Unproofread scanNot analysed yet
menti adjungere facultatem exsequendi sua munia in corpore Planetae librando. Facultas illa aut animalis erit, aut naturalis &magnetica. Animalis esse non potest. nequit enim facultas animalis transportare corpus suum de loco in locum (ut requiritur in hac libratione) sine potestate alterius corporis adminiculantis. Erit igitur magnetica facultas hoc est Naturalis consensus inter corpora Planetae &Solis. Itaque mens naturam &magnetes in subsidium vocat.