Latin
282.5 to 282.6
Kepler, Astronomia nova 282.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cur non igitur &hic ea extra ordinem uteretur ad tollendam hanc discrepantiam mensurę (anomaliae coaequatae) &mensurati (diametri Solis) quae per Quid quod etiam alii hujusmodi sunt. Solis eclipsin irrepserat? tardi motus, ut aequinoctiorum praecessio, orta ex axis Telluris directione ad alias atque alias Fixas, non ad Solem? ubi nihil efficere potest Solaris luminis aversio, cum nec ejusdem praesentia illam efficiat, Itaque ut ἀντιφράξεως magneticarum effugiamus incommoda etiam in propriis Planetarum librationibus, non minus quam cap. xxxv. in communi raptu ex Sole, dicendum est, similia quidem esse posse Planetarum corpora caussa magneticae dispositionis; sed aut longius ab invicem remota quam ut orbes virtutum Planetarum eceant mutuo, aut fortiorem virtutem ex Sole emanantem (non minus illam, quae proprias Planetarum virtutes in actum elicit, quam illam, quae illos in orbem rapit.) quam ut objectu imbecillioris corpusculi impediri omnino possit; sed transire, ut lux per globum aqueum transit; aut tantae exilitatis esse corpora Planetarum ut nihil efficiant; nec Solem unquam ulli Planetarum qui a Sole movetur, ab alio Planeta, in solidum intercipi; quemadmodum Telluri Sol a Luna nunquam in solidum intercipitur.