Latin
284.5 to 284.6
Kepler, Astronomia nova 284.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque dissentientibus aequationibus a vero, coepi rursum accusare verissimas has distantias AE, &librationem Planetae LE, de crimine, cujus falsa mea methodus, quae1 pro F spectabat, erat rea. Quid multis? Ipsa veritas &rerum Natura repudiata, &exulare jussa, per posticum se furtim rursum recepit intro, &sub habitu alieno a me recepta fuit. Missis inquam librationibus diametri LE, coepi revocare ellipses, omnino existimans, me sic longe diversissimam, à librationibus, sequi hypothesin; cum plane coincidant, ut cap. sequente demonstrabitur: nisi quod, quae peccaveram prius in methodo, hac ratione fuerunt emendata, &F pro 1, ita ut debuit, usurpatum. Argumentatio mea talis fuit, qualis cap. XLIX. L. &LVI. Circulus cap. XLIII. peceat excessu, ellipsis capitis XLV peccat defectu. Et sunt excessus ille &hic defectus aequales. Inter circulum vero &ellipsin nihil mediat nisi ellipsis alia. Ergo ellipsis est Planetae iter; &lunula a semicirculo refecta habet dimidiam prioris latitudinem scilicet 429. Quod si iter Planetae esset ellipsis, satis patuit, non posse 1 pro Fusurpari: quia si hoc fit, iter Planetae buccosum efficitur. Sint enim angulis GBD. HAK. aequales infra QUP.