# Astronomia nova 284.5-6

Kepler, Astronomia nova, 284.5 to 284.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/284.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/284.5

Itaque dissentientibus aequationibus a vero, coepi rursum accusare verissimas has distantias AE, & librationem Planetae LE, de crimine, cujus falsa mea methodus, quae1 pro F spectabat, erat rea. Quid multis? Ipsa veritas & rerum Natura repudiata, & exulare jussa, per posticum se furtim rursum recepit intro, & sub habitu alieno a me recepta fuit. Missis inquam librationibus diametri LE, coepi revocare ellipses, omnino existimans, me sic longe diversissimam, à librationibus, sequi hypothesin; cum plane coincidant, ut cap. sequente demonstrabitur: nisi quod, quae peccaveram prius in methodo, hac ratione fuerunt emendata, & F pro 1, ita ut debuit, usurpatum. Argumentatio mea talis fuit, qualis cap. XLIX. L. & LVI. Circulus cap. XLIII. peceat excessu, ellipsis capitis XLV peccat defectu. Et sunt excessus ille & hic defectus aequales. Inter circulum vero & ellipsin nihil mediat nisi ellipsis alia. Ergo ellipsis est Planetae iter; & lunula a semicirculo refecta habet dimidiam prioris latitudinem scilicet 429. Quod si iter Planetae esset ellipsis, satis patuit, non posse 1 pro Fusurpari: quia si hoc fit, iter Planetae buccosum efficitur. Sint enim angulis GBD. HAK. aequales infra QUP.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
