Latin
CAPVT LIX
Kepler, Astronomia nova 288
Unproofread scanNot analysed yet
Dico HN posse gnomonem ERC, hoc est, esse medium proportionale inter EB &residuum diametri circuli. Demonstratum est supra capite XLVI. Sed hic facilius &expeditius demonstratur in puro casu. Gnomon enim est differentia quadratorum BH &HE vel HA, per VI. horum. Sed &potentia ipsius HN est differentia quadratorum BH, &BN, hoc est HE sive AH per XLVI. primi EVCLIDIS. Ergo aequale est quadratum HN gnomoni ERC. Quoderat demonstrandum. VIII. Si circulus dividatur in quotcunque seu infinitas partes; &puncta divisionum connectantur cum puncto aliquo, praeter centrum, intra complexum circuli; connectantur item cum centro: summa earum quae ex centro, minor erit summa earum quae ex alio puncto. Et binae lineae, proximae lineae apsidum, ductae in opposita ex puncto eccentrico, proxime erunt aequales duabus ex centrò in opposita ductis: binae vero in locis intermediis, multo majores erunt iis, quae ex centro educuntur eodem Demonstratum est capite XL. Itaque excessus iste non crescit aequaliter cum numero linearum, multo minus cum sinubus. Horum enim differentiae in fine evanescunt; excessuum vero dictorum differentiae in fine sunt maximae. Ac cum area circuli KNA crescat aequaliter; parte quidem KHA cum numero linearum, ex constructione; parte vero KNH cum sinubus arcuum, ad quos sunt lineae, in HN multiplicatis, per caput xL: area igitur circuli non est apta, ad mensuram summae distantiarum, suae circumferentiae. IX. Sin autem pro lineis ex puncto eccentrico, sumantur lineae illae, quae determinantur a perpendicularibus ex illo puncto, in eas quae per centrum eunt, demissis; Hoc est, si sumantur distantię diametrales pro circumferentialibus, ut cap. XXXIX.