# Astronomia nova 289

Kepler, Astronomia nova, CAPVT LIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/289

& LVII. denominatae sunt; tunc summa aequat summam earum, quę ex centrò ducuntur. Eligatur enim quodcunque punctum circumferentiae circuli, quod jam sit K: & ex K per H recta ducatur in partem circumferentiae oppositam 1. ex N vero cadat perpendicularis in KI, quae sit NT. Tunc KH, HIjunctae, aequant KT, TI junctas. Et aliqua summa copularum KH, HI, aequat aequalem summam copularum KT, TI. Cum autem summa linearum AN, KT, quotquot in veniuntur in AK ad partes ejus aequales, crescat partim cum numero linearum HA, HK, partim cum sinubus in HN multiplicatis, crescit igitur aequaliter, cum area KNA, per praemissam. Igitur area circuli, & partes KNA, meriuntur summas distantiarum diametralium. Distantiarum ex puncto eccentrico ellipsis, in aequales arcus ellipsis, eductarum, non minus quàm circuli in protheoremate VIII, ratio est contraria, rationi mutuae arcuum circuli & ellipsis, protheoremate IV explicatae. Nam binae ex puncto eccentrico in contraria eductae, excedunt binas ex centro in contraria eductas, in minima proportione, & plane nihil circa apsidas: At in longitudinibus mediis excedunt illas maxima proportione. Apparet capite XL. Rursum igitur, ut protheoremate VIII, area ellipsis non est apta ad mensuram summae distantiarum, aequalium arcuum suae ellipticae circumferentiae. XI. HIS SIC praemissis jam demonstrationem expediam. Si in ellipsi, perpendicularibus, ab aequalibus circuli arcubus demissis, divisa, ut supra protheoremate IV, connectantur puncta divisionum circuli & ellipsis, cum puncto, quod inventum est protheoremate VII: Dico, eas quae ducuntur in circuli circumferentiam, esse circumferentiales; quae vero in ellipsis circumferentiam, esse diametrales: quae constituuntur ad aequalem graduum ab apside epicycli numerum.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
