# Astronomia nova 29

Kepler, Astronomia nova, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/29

Dummodo namque Planeta sit in linea βU, nihil interest ad designandum ejus locum sub Fixis, sive ex & aspiciatur sive ex β. Eadem de lineis βy, s σ, & infinitis aliis in β concurrentibus, vere dici possunt. Ergo punctum β est concursus linearum visoriarum omnium, & sic commune punctum fictum visionum omnium. revera autem visio hoc est tellus domicilium nostrum in circuli σγυ aliis atque aliis punctis invenitur diversis temporibus. Cum igitur existimasset Copernicus liberari Planetam inaequalitate secunda, quoties terra & Planeta invenirentur in una aliqua linea ex β exeunte, Planetae loca visa sub Fixis ad ea momenta oppositionum Planetae cum medio loco Solis instrumentis Mathematicis indagavit. Invento enim loco Planetae in aliqua noctium circa oppositionem Planetae cum Sole, si tunc medius Solis locus per calculum fuit inventus in puncto praecise opposito, is fuit articulus temporis: sin ea nocte adhuc distarent nonnihil, collatione duarum vel plurium noctium motuumque MARTIS & terrae diurnorum intercedentium venatus est hunc ipsum articulum temporis, & punctum seu locum quem teneret eo articulo Planeta. Vbi hoc factum toties, & in tot locis zodiaci, quot sibi putavit esse necessaria (ut si factum fuisset in βγ, βυ, βσ) jam per haec inventa Planetae loca βy, βυ, β& sub Fixis seu in zodiaco cepit artifex investigare inaequalitatis primae hypothesin, quanta nimirum esset eccentricitas Planetarii circuli a suscepto puncto β, & in quas zodiaci partes vergeret apogaeum, comparatis his angulis, quos loca deprehensa conformarent in β centro visus, cum temporibus intercedentibus. Methodum autem hujus negotii infra suo loco patefaciam.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
