# Astronomia nova 291

Kepler, Astronomia nova, MARTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/291

Per XI. vero hic praemissam, diametrales distantiae RT, TI, hoc est κα, μα per caput XL, sunt eadem cum distantiis MN, NY, punctorum ellipsis M. Y. Ergo ut area circuli ad summam distantiarum ellipsis, sic pars areae circuli KNA, terminam ad Solis centrum N, unde consurgit eccentricitas, ad summam illarum ellipsis distantiarum, quae competunt arcui elliptico AM, totidem graduum, quot habet arcus circuli, AK aream complexus. XIII. ORITVR vero hic dubitatio: Si area AKN aequivalet distantiis omnibus ab N, arcus elliptici AM, punctorum totidem, quot ponimus inesse AK: quinam ergo sit ille arcus ellipticus, hoc est, ubi terminetur? Nam videtur ille non terminari debere per lineam KL perpendicularem. Causa haec est, quia hoc pacto per XI. horum elliptici arcus inaequales, respondent aequalibus circuli. itaque minores arcus sunt circa A. C. vertices, majores circa B. Atqui videtur necesse esse, ut aequales orbitae ellipticae arcus sumantur, siquidem moras Planetae in illis aestimare & comparare velimus. Et nominatim, quia certum est, finem hujus arcus debere distare ab N, longitudine MN; igitur ut capite LVIII, centro N, spacio NM, arcus MZ ductus. ostendit alicubi punctum, terminans illum arcum ellipsis, & videtur id punctum futurum non M, sed Z, quo secat arcus lineam KH, ut sit arcus ille orbitae AZ. Respondetur Omnino arcum ellipseos, cujus moras metitur area AKN, debere in partes inaequales dividi, & minores esse eas, quae sunt vicinae apsidibus. Esto enim, ut ipsum Planetae iter ABC dividatur in arcus aequales. Quia igitur Planeta in arcu A, tanto versatur longius quam in C, quanto NA longior est quam NC; utraque vero NA & NC aequant junctae diametrum ellipsis longiorem; & HB est semidiameter ellipsis brevior: brevior etiam erit mora Planetae in arcu ad D & opposito arcu junctim, quam in arcubus aequalibus A & C junctim. Vt ergo mora circa A & C fiat brevior, circa B & oppositum longior, & sic semper binorum oppositorum arcuum junctae morae siant aequales; oportet arcus apud A & C fieri minores, apud B & oppositum majores. Id autem sit per KML perpendiculares, ut patet ex ipsa objectione. Sed hac solutione id tantum obtinuimus, ut certum esset, circa A. C. breviculos arcus esse debere. Vtrum autem hi ipsi arcus, per KML perpendiculares determinati, sint justissimi illi arcus, nondum constat. Jam autem patebit in hunc modum. XIV. Si quis ellipsin AMC in arcus quotcunque aequales divideret, iisque singulis suas ab N distantias assignaret, pro summis vero distantiarum in AM. AB. ABC. usurparet areas AMN, ABN, ABCNA: ei per X. protheorema accideret erroridem, qui supra cap. XL. accidit, cum hoc ipsum tentaremus in circulo perfecto, quod hic tentari ponitur in ellipsi: ut scilicet duae MN, NY, duorum punctorum M.Y. ex centro H oppositorum, censerentur pro MHY breviori.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
