# Astronomia nova 293

Kepler, Astronomia nova, MARTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/293

Itaque quanto minus morae nobis in calculo accumulatur per breviculam distantiam circa apsidas, tanto plures distantiae adhibentur tali arcui, utpote in parvas partes secto, & cuilibet tali parti, distantiâ suâ assignatâ: Et vicissim, quanto plus morae per singulas distantias nobis in calculo supra debitum accumulatur, circa longitudines medias B; dum partem defectus, qui huic loco inest, transscripsimus apsidibus Ale. innocentibus: tanto pauciores calculus colligit distantias, utpote a magnis arcus partibus emendicatas. Illic in A. c. quod singulae non possunt distantiae, ob brevitatem in calculo, id crebritate praestant, ut justas moras accumulent: Hic, quod longitudine, quam in calculo sunt nactę, peccarent, id latius & laxius dispersis rursum cripitur. Dixi de initio & fine, quod eadem proportione, quae est FH ad HB, incipiant differre & areus circuli ab ellipticis in A & C, & distantiae justae, ab iis, quas area ellipsis colligit, in B, & opposito; eadem etiam proportione desinant differre, nimirum proportione aequalitatis, arcus quidem in BE, distantiae vero in A. C. DICENDVM nunc est idem etiam de progressu intermedio. Etenim lineae NA, NC, a parvis initiis, per celeria incrementa, superant aliquo notabili, lineas AHC; & vicißim, ubi maxim superant, ut BN ipsam HB, ibi incrementa sensim emoriuntur: in medio sunt maxima, circa anomaliam eccentrici 45. Patet id quadantenus ex aequationis angulo & secantibus. Quantum enim secans anguli aequationis Opticae differt à sinu toto, tantundem ferè differt BNà BH; oppositis angulis aequationum, se mutuo ad hanc proportionem adjuvantibus. Atqui incrementa secantum aeauationis Opticae circagr. 45 sunt fere maxima; initio & sine quadrantis tarda. Vide de his finem cap. XLIII. Atque eadem in proportione progrediuntur etiam incrementa arcuum ellipticorum perpendicularibus KL distinctorum. Nam in principiis A. C. arcus AK, semperab A inceptus, ad incrementum suum est, ut LK ad KM. Sed ipse arcus totus parvus. Igitur parvum & incrementum. In sine, circa B, proportio AE ad AB fere ad aequalitatem redigitur, etsi magnus est arcus AB, utpote vicinus quadranti: ut ita rursum parvum sit incrementum. In medio igitur circa 45 evidentißimum est incrementum arcuum. Patet igitur, etiam in progressu aequales esse rationes, quantum subtili consideratione licet inquirere. Demonstratio ut certissima, ita ἄτεχνος est & ἀγεωμέτρητος, quantum quidem attinet hanc partem, de progressu intermediorum augmentorum. Cuperem, ut caetera, sic hanc quoque particulam, geometrice & ἐντέχνως expediri; sic ut etiam Apolloniis satisfiat. Interim dum alius quispiam hanc invenerit & adornaverit, oportet nos hac esse contentos. XV. SED PERTEXAMVS DEMONSTRATIONEM. Arcum ellipseos, cujus moras metitur area AKN, debere terminari in LK, ut sit AM.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
