# Astronomia nova 299-2

Kepler, Astronomia nova, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/299-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/299-2

Fo06g. 22. Ablatis deIgitur HL secunda vice est —idest prius nominatoribus, & quae possunt utrinque aequaliter auferri, restant 99271720 aequales numero 7733800000. Itaque una radix valet 7744. estque MN 107744. Et quia ut HN ad hanc radicem, sic totus ad LH, Erit igitur LH 83583. sinus ipsius KE 56. 42 complementi anomaliae eccentri AK 33. 46. Qua inventa, jam, ut paulo prius, invenitur & area AKN, mensura temporis seu anomalia media. In schemate cap. LVIII. sunt ista clarißima. Sit GQ eccentricus, AB eccentricitas, GD vel LD anomalia eccentri, FAC coaquata, FC vel EA distantia. Vt igitur AK ad AB, sic BC ad KE: & in CAO coaequata, ut AR ad AB, sic BV ad RM. Igitur EK vel RM ponitur esse una Radix. Caetera ut supra. At data anomalia media; nulla Geometrica methodus est, perveniendi ad coaequatam, vi delicet ad anomaliam eccentri. Nam anoma lia media est composita ex duabus areae partibus, sectore & triangulo: quorum ille quidem numeratur ab arcu eccentri; hoc, ab ejus arcus sinu, in valorem trianguli maximi multiplicato resectis ultimis.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
