# Astronomia nova 30

Kepler, Astronomia nova, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/30

Esto jam confecta pragmatia, & prodeat linea apsidum eccentri βδ, eccentricitas puncti aequatorii βd, centrum eccentrici in hac linea ejusque puncto λ & respondeat haec hypothesis omnibus locis observatis sub articulos oppositionis Planetae cum medio loco Solis. Quid igitur est, KEPLERE, quod hic desideres in Copernico? Anne observationibus seu Astronomorum experimentis negas hanc hypothesin per omnia respondere? Id quidem jam non agitur. Neque ego, cum hunc laborem auspicarer, ab observationibus in diversam sententiam sum adductus. Sed hoc est quod desideravi. Continuetursdut secet eccentricum in χξ & circa x sumatur punctum eccentrici quod sit τ, connectaturque cum δ, λ. Cum ergo χτ metiatur angulum χλτ, angulus vero χδTmajor sit angulo χλτ quantitate δτλ, & sit δ punctum aequalitatis temporariae; ergo tempus per χδτ designatum est majus respecti totius periodi temporis per 4 rectos signati quam arcus Xτ respectu circumferentiae totius: tardus igitur Planeta vere (non jam per visus phantasiam) per arcum TX, velox in opposito arcus, & in χ tardissimus, in ξ velocißimus. Neque tamen in χ longißime recedit ax Sole, neque in ξ proximus sit ipsi κ.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
