# Astronomia nova 304

Kepler, Astronomia nova, MOTIBVS STELLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/304

Sit ergo recta VO, ex cujus duobus punctis P & M erigantur duae perpendiculares & aequales P& & ML. & connectantur Q & L termini, cum puncto lineae vo, quod sit O. Centro vero O, spacio OL, scribaturareus, secans Qo in N. & ex N demittatur perpendicularis NR in VO. Erit igiturut PQ ad QO, sic RN ad NO. Sed ipsi PQ. aequalis est ML. Vt igitur MLad QQ, sic RN ad LO. Est vero ML sinus anguli LOM, quo spectatur quantitas PQ vel LM de propinquo, ut sit LO, quae est distantia brevior termini L, sinus totus. Qo verò est distantia longior quantitatis ML, vel PQ termini scilicet Q Et RN est sinus anguli NOR, quo spectatur LM, vel PQ remotior, ut sit rursum NO, hoc est LO sinus totus. Vt ergo sinus apparentiae de propinquo ad distantiam longiorem, sic sinus apparentiae de longinquo ad distantiam breviorem. Et permutatim atque conversim, ut distantia brevior ad longiorem, sicsinus apparentiae de longinquo ad sinum apparentiae de propinquo. Et in praesenti negocio, adeoque universaliter, ut distantia Martis a Terra ad distantiam ejusdem a Sole, sic sinus latitudinis ad sinum inclinationis planorum. Et vicissim, ut distantia a Sole ad distantiam a Terra, sic inclinatio ad latitudinem. Quod erat demonstrandum. Haec cum sint certa, & cum linea per K signata apparuerit ex E §. 461 facta multiplicatione hujus sinus per sinum EAK, & facti divisione per sinum AEK, prodit sinus 3168, cujus arcus est i. 49. 37. atque haec est inclinatio ipsius puncti K, quanta appareret ex A. Cum autem sit Mars in 26. 1–, Nodus in 16. 43. 8, & sic elongatio Martis a Nodo 86. 42: Vt igitur sinus hujus elongationis ad totum, sic sinus 1. 49. 37. ad sinum inclinationis maximae 3200. Igitur haec rursum ut prius prodit i. 50. 2. in Austrum. Pro inclinatione Boreali anno MDLXXXV Die XXXI Ianuarii sequente media nocte in altitudine Martis 53. fuit decrescens jam latitudo Martis 4. 31. Borealis. Fuit autem oppositio vera ante horas xVI. M. XLVIII 21. 36. –8. Tunc consentaneum est fuisse latitudinem 4. 31. 10. Cum igitur complementum anomaliae coaequatae Martis fuerit 7. 6. 23. fuit ergo ejus distantia a Sole 166334, Solis a Terra distantia 98724. Rursum igitur in schemate priorecapitis XIII. si AC 166334, AB98724, scy & EBC 4. 31. 10: prodit BCA2. 40. 56. Qui ablatus ab EBC relinquit BAC I. 56. 20. At quia 5 gradibus absumus a limite, limitis igitur inclinatio circiter 25 secundis major erit, scilicet F. 56. 45. Prius Austrina inclinatio erat i. 50. 8. Differentia 37 secunda, nullius momenti. Medium horum est f. 50. 25. inclinatio justissima. quanta etiam supra cap. xIII. variis modis & operationibus inventa fuit, quos hic repetitos volo. Hac jam inclinatione limitum usus, si computem latitudines Martis sub situm ejus in opposito Solis, invenio sic.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
