Latin
MOTIBVS STELLAE
Kepler, Astronomia nova 307
Unproofread scanNot analysed yet
Recta sibi parallelos, tractu rectilineo traducta, motu suo ereat planum. Hic axis ipse est recta, &qua vergit ille (vergere autem, tractum praesupponit rectum.) hac &traducitur. Describit igitur planum. quod si continuetur, secat sphaeram Fixarum in forma circuli magni, in schemate capitis XIII. FEGH: quia secat eclipticae planum DG in centro mundi seu Solis A. Vt de eo tanto confirmatior sis, perpende, sectiones seu Nodos, ut in schemate vides, esse in locis ex centro Solis A oppositis, experientia teste. vide cap. LXII. Itaque cum planum sit, quod circumitur ab orbita Martis, ejus inclinatio ad planum eclipticae regularis erit. Scriptis enim duobus circulis aequalibus, altero D C in plano eclipticae, altero FE in plano orbitae Martis, ex communi centro A Solis, hoc est, in una &eadem sphaera Fixarum, Soli concentrica: erit ut sinus BD arcus inter sectionem circulorum &quodlibet punctum circuli Martij, puta D, ad sinum totum, sic sinus inclinationis DF puncti F, ad sinum CE, inclinationis maximae, E limitis. Ordinari vero eadem mensura declinationes omnium circuitus punctorum a plano eclipticae, supra cap. XIII. probatum est observationum ingeniosa tractatione. Itaque nulla potest afferri instantia nostrae hypothesi. PORRO duae quaestiones difficiles expediendae sunt. Altera de conditione hujus declinationis axis, altera de axe ipso. Quaeritur enim, naturalis sit haec axis inclinatio, an rationalis, naturae corporeae opus an angeli? Quaeritur secundo, an idem numero sit axis inclinationis, cum axe magnetico, Solis appetente? &si diversi, quomodo in eodem corpore Planetae globoso? Estque altera alteri implexa quaestio. NATVRALEM penè credidissem, ob similitudinem ejus virtutis, quae in Magnete naturalis &ipsa est: nisi accessisset &transpositio Nodorum succedanea, quae omnino videtur opus esse rationis, si non discurrentis, at certe instictae. Nam aequidistantem situm manere, minus est mirum, &propius Naturae, quam prius in negocio eccentricitatis. Illic enim ab axe virtuoso, Solem peti diximus: hic locum sub Fixis longissime distantibus. Illic vi hujus Magneticae virtutis, axis, circumlato corpore, convertendus fuisset, nec sibi ipsi mansurus aequidistans, nisi retineretur a vi animali, seu nuda, seu rationis quomodocunque capaci: Hic vi nostrae virtutis directoriae ipsius, nulla necessitate virtutis animalis, aut ratiocinantis, sequitur ista aequidistantia axis. Nisi forte quis &hoc menti tribuet, quod diameter ista latitudines efficiens, Planeta in limitiCe 4 bus colὈρνAllud est, diaereaquae eccentutitatem causatur: aliud. diameter libiatoria. Illa reale quipplam est, haec imaginaria, ed imsginandum ivius effectu.