# Astronomia nova 309

Kepler, Astronomia nova, MOTIBVS STELLAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/309

Nam si corpus convolvitur, unica sola diameter virtuosa, quae est parallelos axi motus convolutorii, manet constans & sibipsi aequidistans. Quod si maxime aliam insuper priori intertextam dicas, quae latitudines causetur, alterius speciei virtutem: illa easdem plagas observabit, cum axe volutionis; utpote circa quem illa conum circumscribit, cujus plagas singulas peragrat; itaque jam ad dextras, jam ad sinistras nuens, corpus tandem in mediam plagam inducit, quam spectat axis conversionis. Igitur si globus volvitur, tunc hujus virtutis declinatoriae subjectum aut non est corpus sed spiritale quippiam, aut non est idem corpus. Si spiritale quippiam, quomodo plagas tuetur mundi, rem corpoream? & quomodo motûs hanc speciem (declinationem a via regia) infert corpori? An fortasse facilius inclinatur corpus, & e via excedit regia (translationis suae causam interim habens extraneam, ex Sole) quam de loco in locumvi proprii motoris transfertur? Sin malumus subjectum corporale, nasdetur nobis mechanicum quippiam, cujusmodi sunt lucernae quaedam sphaericae, quae projectae & convolutae, non tamen effundunt oleum. Intus enim inclusa est ampulla, quae ventricoso pondere deorsum tracta, & sic retenta; non sequitur motum convolutum, sphaerae se circumdantis. An igitur & in hoc Telluris globo sit interior aliquis globus, ad quem diurnus Telluris exterioris motus non penetret, sed qui fortissima inclinatione ad certa Fixarum loca retineatur, quo minus exterius corpus revolutum sequatur? Nam attinere hanc quaestionem & Terram, capite LXVIII audiemus: ubi & hoc videbimus, an proposita sex Planetis ecliptica aliqua media, fieri possit, quod paulo ante requirebamus, ut nodi singulorum competant in suas apsidas. An potius credendum, posse esse modos aliquos coelestium motionum, qui licet & ipsi corporales sint, magneticorum instar, a nemine tamen in terris comprehendi possint, ob defectum exemplorum? quemadmodum, si nobis defuisset magnetis exemplum, ut olim quidem incognitum erat, plurima de causis coelestium motuum ignoraturi fuissemus. Qui orbes tuentur solidos, ii facile omnia expediunt, secundum ea quae cap. xIII. dicta sunt. Plano enim eccentrici Martis FE ad planum eclipticae DC tribuent inclinationem non libratilem, sed certam & constantem, super diametro sectionis BA, per centrum mundi A, ducta (BRAHEVS per centrum Solis); quam dicent successu saeculorum circa centrum illud A sub ecliptica D e converti. Ac cum duorum circulorum maximorum in schemate praesenti ML, & KH, poli F. G. & B. C. tantundem distent, quanta est declinatio eorum maxima, MK. LH: ergo poli Martis B. C. circa polos eclipticae F. G. describent. circellos spacio FB. GC. F. 56. 25. sub quibus dicent polos sphaerae Martiae B. C. circumire in antecedentia, motûs ea quantitate, quae supra cap. XVI. est expressa, infraque cap. LXIX corrigetur.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
