Latin
31.5 to 31.6
Kepler, Astronomia nova 31.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
cum y terra in eadem sunt linea, ipseque Planeta una in eandem coincidit, ut si sit in T, tunc eodem momento Planeta &medio &apparenti Solis loco opponitur, manetque ei locus, sive per βτsive per xτ inter Fixas excurrentem designetur, vereque exutus est inaequalitate secunda, sive ab apparente sive à medio motu terrae pendeat. cum terra ad sui eccentrici latus seu longitudines medias venit, differentia satis magna intervenit. Iverit enim terra a y in v( Sol nempe e regione a perigaeo &Capricorno in Arietem) &inveniatur linea medii motus Solis vßin Ariete, linea vero visionis Planetae in Libra praecise illi opposita nempe vo. Cum igitur vn sit ultra vß magis in consequentia, apparens igitur Solis locus est ultra Planetae oppositum. &cum vsit terra visus domicilium, &o Planeta, &uterque descendant versus ξ, velocius tamen v terra; linea ergovo posteriori tempore adhuc magis inclinatur ad lineam Ux visibilis loci Solis. anteceßit igitur apparens oppositio mediam. Tempore igitur, quod antecedit momentum signatum per βυ, quod sit βS, Planeta in lineam ex x per &eductam incidet, nempe in ζ.