Latin
CAPVT LXV
Kepler, Astronomia nova 312
Unproofread scanNot analysed yet
32. Austrina in oppositione 6. 26. 56, in conjunctione i. 3. 32. Et haec ita haberent, si olim apsides &limes conjungerentur; quod an futurum sit ante occasum totius Machinae, incertum. Certe PTOLEMAEVS apsidibus &Nodis aequales motus tribuit; quod si esset, nunquam fieret ista conjunctio. Ac etsi hodie diversis motibus uti videntur; non sunt tamen veterum observata adeo certa, nec est differentia horum motuum, ne in hodierna quidem Astronomia, adeo magna, ut certissime concludere possimus, quot annorum myriadibus distent hujusmodi conjunctiones apsidum &limitum. Ad nostrum igitur aevum revertamur, quod NOS inter &PTOLOMAEVM extenditur. Atqui hic Geometricas determinationes quaerentem, multiplex ἀμηχανία excipit. Primum apsides Solis &Martis non sunt conjunctae. deinde orbitae Planetarum non sunt perfecti circuli. Itaque etsi trajiciamus novam lineam apsidum per centra circulorum Martis &Telluris, in schemate capitis LII per B. c: poterit tamen fieri, ut alibi quam in hac linea, contingat maxima propinquatio siderum. Denique etsi constet de loco maximae appropinquationis; locus limitis Borei &Austrini est alius. Vt limes est in 16, 50 8. At recta sc per centra circulorum ejecta, porrigitur in 2448 &ae circiter; eodem nempe, quo BRAHEO porrigitur linea HF suarum apsidùm, cui haec nostra BC parallelos incedit, quippe bisecta utraque eccentricitate, AF in C, &AH in B. lamque eram electus medium inter 174 &258, scilicet 21 &: Sed me retinuit annus MDLXXXV, quo anno in 21. 368 observata fuit latitudo non plane maxima. Cum enim in nocte, quae sequitur diem xxx Ianuarii, esset oppositio, die xxiv antecedenti observata est latitudo 4. 31, hactenus crescens; die vero Xxxi lanuarii, xvi horis post oppositionem, rursum fuit visa latitudo 4. 31. Apparet igitur, quod die xxiv, si fuisset oppositio illo in loco eccentrici, major spectata fuisset latitudo, quam 4. 31, duabus de causis. primum, quia Sidus Terrae propius esset, quam extra situm acronychium. deinde quia remotior Mars ab apogaeo fuisset &humilior. Contingat igitur maxima latitudo circa 19 Qae. ubi fuit Mars die XXIV Januarij. Cum igitur sit anomaliae coaequatae complementum 10: erit distantia Martis 166200, Solis 98670. Itaque latitudo maxima Borea circiter 4. 31–. Quae in conjunctione Solis, cum is distat per Pro Austrina maxima latitudine, exhibet nobis anomalia Martis coaequata 176, distantiam 138420 circiter: &Sol in 19 &distat 101280. Hinc colligitur maxima latitudo Austrina 6 52. 26. proxime; quae in conjunctione apparet 2. 4. 20. maly