# Astronomia nova 314.1-5

Kepler, Astronomia nova, 314.1 to 314.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/314.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/314.1

Causam quidem rei continet vera hypothesis latitudinis hac parte quinta stabilita: terminos vero maximarum latitudinum haudfacilius Geometrice inquisiveris, quam APOLLONIVS PERGAEVS inquisivit. ιII terminos stationum. Quemadmodum enim in hoc negocio stationum, nota quaedam potest describi, qua noscatur locus stationum (est autem ista, quando linea visionis Martis, Terra eunte, parallelos manet sibiipsi); ex nota vero, sine multiplici calculo, locus stationis a priori demonstrari nequit, ob confusionem multarum causarum: sic etiam res habet in latitudine, quavis vice, maxima. Nam tunc quidem est latitudo maxima, quando distantia Martis a Terra crescit vel decrescit eadem proportione, qua crescunt vel decrescunt lineae inclinationum Martis: & augetur latitudo, quando proportio distantiae plus decrescit quam proportio linearum inclinationis, aut quando illa decrescente haec contra crescit. Vicissim minuitur latitudo; vel quando plus crescit distantia Martis a Terra, quam lineae inclinationis, in sua quaelibet proportione; vel quando distantia crescente, illae minuuntur. Haec autem promiscue fiunt jam in oppositione, jam ante, jam post; prout oppositio vel in limitem inciderit, vel ante, aut post limitem. Haec ita sequi ex hypothesi hujus Operis, probant meae Ephemerides. Anno MDCIV, circa xxv Feb. vel VI Martii, fuit maxima latitudo Borea, cum integro mense sequeretur oppositio Vicissim XXVII Sept. vel VII Octobris fuit maxima latitudo Austrina, cum Mars inter quintilem & sextilem Solis versaretur. Rursum fine anni MDCV fuit maxima latitudo Borea, Sole a quintili ad quadratum Martis eunte. Et vicissim anno MDeVI Julii fine, maxima fuit latitudo Austrina Sole in trino Martis versante. Anno vero MDCVII maxima Borea latitudo contingit paulo post conjunctionem Martis cum Sole. CAVSA, cur haec in veteri Astronomia miravideantur, potissima in hoc est, quod PTOLEMAEVS, caeterique hunc imitati, motus intricatissimos, inclinationum, deviationum, reflexionum, confinxerunt. Cum enim haereret PTOLEMAEVS in epicycli imaginatione; primum atque vidit, in oppositione cum Sole, quando Planeta videtur, exire illum in plagam unam: statim conjecturae indulsit, asserens, in conjunctione cum Sole, quando non videtur, exire in plagam alteram; aut in universum, contrarium ejus facere, quod videt illum in oppositione facere: scilicet ut aliqua esset compensatio & restitutionis aequalitas cohaerentiaque cum Sole. Hoc vero non est observando verum invenire, sed falsa concepta imaginatione observationes confingere. etsi condonandum est illi, qui paucas habuit observationes. Vide de hoc & cap. XIV.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
