# Astronomia nova 315

Kepler, Astronomia nova, CAPVT LXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/315

Sed ne nobis insidietur anguli exiguitas, utamur (quod vult Methodus supra tradita) distantiis veris Martis a Terra & a Sole, seu eorum loco, veris angulis. In schemate capitis xx vides differre CB, BA, a CL, LA. Et nostra methodus non dixerat ut CB ad BA, sed ut CL ad LA, sic esse sinum anguli LAB ad sinum anguli LCB. Sit locus eclipticus 2. 41. 18. K, Martis sub λ puncto stantis; κ locus Soli oppositus 27. 37. 49 22. Ergoκβ 5. 3. 29, βλi. 46. 16. Hinc, & ex λβκ recto, daturκλvel CAL 5. 21. 36, cui respondet vera distantia L Martis ab A Sole. triangulo igitur CAL, ex lateribus CA 101077 & AL 138261, & ex angulo jam invento, quaeratur LCA. qui invenitur 160. 33. Complementum ejus est 19. 27, cui respondet vera distantia L. Martis a C Terra. Jam igitur per hos angulos operationis, invenio LCB visam latitudinem 6. 19. 10. quam proxime eandem δ cum observata. Praestat igitur hypothesis, hoc Opere constituta, hoc ipsum; cujus causam BRAHEVS diligenter inquirendam monuerat, quodque antiqua Astronomia tanto apparatu praestare non potest. Praestat inquam hoc ipsa sua simplicitate, dum plano eccentrici datur inclinatio seu obliquitas constans, eaque varie augetur vel minuitur: non vere, sed ratione Optica, prout visus noster ad illam, aut in BRAHEO & PTOLEMAEO illa ad visum nostrum, appropinquaverit vel ab ea recesserit,

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
