# Astronomia nova 317

Kepler, Astronomia nova, CAPVT LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/317

Qualium igitur semidiameter orbis Martii est 100000, erit 261790, ostendens in sinibus angulum, 1. i. 33. Totidem ergo gradibus & scrupulis debuisset Nodus evehens esse loco anteriore, deprimens posteriore, si male a me factum esset, quod pro β puncto PTOLEMAICO, COPERNICANO, BRAHEANO, elegi κ centrum Solis. Vicissim observationibus ad medium Solis motum expensis, & sic assumpto puncto β, si male hoc sit, & sixeligendum esset; oportet Nodum evehentem ex β inveniri loco posteriori, deprimentem priori, sic ut semicirculus Septentrionalis arcu 2. 3. 6 curtatus sit. Videamus an hoc ita accidat. Capite igitur xII crasse expensis observationibus, Mars anno MDXCV die xxvIII Octobris putabatur in Nodo fuisse. Tunc inventus est locus eccentricus, ex BRAHEANIS aequationibus, quae nituntur puncto β, in 16. 48. 8. Sic MDLXXXIX die ix Maji mane ponebamus Martem in Nodo alterò descendente fuisse. tunc computavimus ex iisdem BRAHEANIS aequationibus locum Martis eccentricum 15. 44–10. Fit igitur, quod dictum fieri debere. Vno gradu & 3 1/2 minutis minus est in semicirculo Boreali. Quod si accuratius, ut cap. LXI, inspiciantur observata, Mars die uno & horis XV serius in Nodum ascendentem incidit. Itaque ad locum eccentricum accedunt 50 circiter minuta, ut sic cadat Planeta in 17. 38. V, eccentrico motu. Igitur curtatio superioris semicirculi est i. 53 – quam proxime aequalis computatae, 2. 5. Stat igitur omnino punctum K, repudiatur β. Nam cur diameter sectionis planorum non secabit diametrum apsidum in centro, unde surgit eccentricitas, ficut supra? Quae hujus rei causa esset? Eadem demonstrantur etiam per inclinationem planorum cap. LXII. demonstratam, & per schema capitis xx. Inventa ibi est inclinatio, hoc est angulus LAB, quo Borei limitis digreßio ab ecliptica, ex A Sole spectatur, i. 50. 45. Angulus vero MAD, quo limitis Austrini digreßio ab ecliptica spectatur ex A Sole, in ventus est illi proxime aequalis, scilicet i. 50. 8. &c quo concludebatur, cum anguli ad A supra & infra sint aequales, & linea per A in B. D. loca limitum ecliptica educta, sit una linea (quia in uno plano eclipticae); igitur & lineam alteram, ex A in L. M. limites ipsos ejectam, esse lineam unam, Et sic, quod sub Sartis orbita comprehenditur, esse unum planum.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
