Latin
CAPVT LXVIII
Kepler, Astronomia nova 318-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXVIII. An inclinationes planorum Martis &eclipticae, eaedem sint hoc nostro &PTOLEMAEI seculo. Vbi de eclipticae latitudinibus, deque inaequali Nodorum circuitione. CTVM est capite xIV, in unaqualibet periodo Martis, obliquitatem seu inclinationem plani Martii ad planum eclipticae manere Fixam. Oritur vero dubitatio, an omnibus sęculis eadem sit, &fixa, haec obliquitas. Causa dubitationis haec est. Demonstravit BRAHEVS tomo primo Progymnasmatum fol. 233. stellarum Fixarum latitudines hodie esse alias, quam tempore PTOLEMAEI: hoc discrimine, quod stellae Boreales circa Solstitium aestivum auxerint latitudines, Australes eas diminuerint: &vicissim, circa Solstitium hybernum, Boreales stellae diminuerint, Australes auxerint latitudines: Ab his terminis, quo magis versus aequinoctialia puncta itur, hoc minorem accidisse latitudinis variationem, adeoque proxime ipsa puncta aequinoctialia plane nullam. Hanc nostri temporis experientiam, ad nostra principia cap. LXIII. constituta sic accommodabimus. Sphaeram Fixarum immenso intervallo supra Planetas elevari constat: itaque eandem &liberam esse convenit ab iis motibus, qui Planetis insunt. Id quidem COPERNICVS simpliciter ponit, Fixas omni plane motu de loco in locum esse liberas, &sic vere Fixas iisdem perpetuo locis. Cum autem ecliptica sit circulus in sphaera Fixarum maximus, sub quo Sol nobis ex Terra perpetuo apparet, quemque is annuatim percurrere videtur: sive Soli sive Terrae competat motus iste; utrinque uni ex Planetis competit: ut ita Fixae non ipsae in se habeant eclipticae causam, sed tantum propter motum annuum sive Solis sive Terrae cirea centrum Mundi. Ac cum inveniatur ecliptica sedes suas sub Fixis mutasse: non igitur Fixae ab ecliptica sed haec a Fixis recessit.