# Astronomia nova 319

Kepler, Astronomia nova, CAPVT LXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/319

Causam translationis hujus exhibent proculdubio principia nostra Cum enim Sol gyratione rapidiscapitis LXXII. siquidem sana sunt. sima intrasuum spacium, quod COPERNICO centrum Mundi est, Planetas erunt hujus gyrationis certi poli. In schemate ulcieat per speciem emissam; timo capitis LXIII. sit corpus Solis 10, poli conversionis A.E. quibus in Sphaera Fixarum supereminent puncta F. G. Circulus igitur maximus corporis Solaris convoluti 1o ordinabitur sub aliquo circulo maximo Fixarum, qui sit ML. Qui cum sit procul dubionnus & idem sub Fixis, polis F. G. constantibus, sic exigente dignitate ejus corporis, quod motum primo caeteris infert: Planetae tamen inveniuntur diversos et ad semutuo inclinatos obire circulos, iis naturae principiis, quae sunt explicata capite LXIII. Procul dubio igitur diversi Planetarum omnium circuli respiciunt hunc circulum Regium ML, à conversione corporis Solaris circa suum axem AE descriptum: & adhuc quilibet tuebitur inclinationem constantis quantitatis; translatitiam tamen, quia experimur Nodos transferri. Cum igitur & ecliptica sit unus ex Planetariis circulis, quippe Solis vel Terrae; consentaneum est, & hanc habere quandam inclinationem ad circulum regium ML, à circulo maximo corporis Solaris t0 inter Fixas descriptum. Quid enim causae sit, cur caeteri Planetae, alius alio declinet, sola celiptica, Solari vel Terrestri itineri superstans, praecise cum hoc circulo Regio ML coincidat? Sit ergo concessum hoc, eclipticam proprie sic dictam inclinari ad regium illum circulum Solarem; eáque repraesentetur nobis per circulum KH inter Fixas delineatum; sintque ejus poli BC. His obtentis, facile occaesionem invenimus, qua mutentur Fixarum latitudines; quippequae ipsa vocis ratione, ab ipsa vera ecliptica computantur; non ab illo circulo regio Solari, hactenus coeco. Nam eclibticae vere & proprie sic dictae (quod tantum sub illa linea contingant eclipses, sub qua Sol incedit) intersectiones seu Nodi communes cum illo circulo ML, quem mediam eclipticam dicere possemus, transserentur non minus quam Nodi caeterorum Planetarum: obliquitate tamen maxima MK vel, quam metitur distantia polorum FB. GC, constante & fixa manente, ut & in caeteris Planetis. Nimirum, si centris F. G, spaciis FB, GC, constantibus, telli sercelli scribantur, in quibus polos eclipticae B. e.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
