Latin
CAPVT LXVIII
Kepler, Astronomia nova 320
Unproofread scanNot analysed yet
circumire ponamus: tunc omnino &circulus KH, sedes pristinas in sphaera Fixarum EMG, deseret, facietque successu saeculorum, ut ubi olim limitem Boreum egit, prope easdem Fixas tandem limitem Austrinum collocet. In brevi vero seculorum numero sic erit. Limites K. H. non longe à Fixis suis progreßi, insensibili aliquo variabunt earum latitudines. Nodi vero aequali itinere progreßi a suis Fixis, evidentius suarum Fixarum mutabunt latitudines: quia sinus inclinationum in sine quadrantis, circa limitem, insensibili, in principio vero circa Nodos, valde sensibili differentia increscunt. Hinc quia circa aequinoctia nulla sentitur mutatio latitudinum Fixarum, circa vero solstitia satis notabilis, colligimus recte, Limites latitudinum eclipticae esse circa aequinoctia, Nodos circa solstitia. Erunt igitur puncta K. H. signa aequinoctiis propinqua. Similiter colligitur &hoc: cum eclipticae verae pars Borealis fugiat a Borea, quippe crescentibus latitudinibus Borealibus in Geminis &Cancro; Boreum igitur limitem eclipticae, aut in Libra esse, progredientibus Nodis, aut in Ariete, retrocedentibus iisdem, quod est verisimilius. Nam &Lunae Nodi retrocedunt, annis XIX Zodiacum absolventes; cum apogaeum progrediatur, annis vi11 +eundem absolvens. Cumque apogaum Solis, seu perihelium Terrae, sit in 5 /es; quare per caput LVII, diameter virtuosa, eccentricitatem causans, porrigitur in Solis corpus, Terra in 5/ v versante. At per caput LXIII etiam diameter illa virtuosa, quae latitudinem causatur, porrigitur in Solis corpus, Terra in limite versante, qui est per hoc caput LXVIIIin Ariete. Ergo per idem caput LXIII, utraque virtus potest effici ab eadem corporis Telluris diametro. Hinc licet ratiocinari probabiliter, in 5–6 &pro coincidere circulum hunc coecum seu eclipticam mediam cum vera nobis nota. Quod si omnium Planetarum aphelia ordinarentur in uno circulo maximo, possemus dicere, illum ipsum esse, quem hic quaerimus. quippe tunc de omnibus Planetis verum esse posset, Nodos (ut hic in Telluris circuitibus) competere in apsidas: itaque utramque varietatem, &eccentricitatis in altum, &obliquitatis in latum, ab eadem diametro virtuosa effici. quo pacto magnis difficultatibus, quae nobis capite LXIII. relictae sunt, liberaremur. Et quidem apogaea Solis, Martis, Jovis, Saturni, consentiunt mediocriter. Omnium enim trium superiorum aphelia sunt in eodem semicirculo, &simul in eadem plaga Septentrionis. Itaque in Libra esset verae eclipticae limes Austrinus, &Boreus in v, quod congruit superioribus. Sed differenda est plenaria hujus rei consideratio, usque dum omnium Planetarum motus ad veram &nobis cognitam eclipticam examinati fuerint. Porro huic opinioni de latente aliquo regio circulo, ex Sole inter Fixas propagato, testimonium praebet, ipsa etiam vulgo usitata obliquitas eclipticae, quae ab aequatore computatur: quam rectius diceremus latitudinem aequatoris ab ecliptica. Est autem aequator circulus maximus corporis Telluris, medius inter polos conversionis diurnae Telluris circa axem suum.