# Astronomia nova 323

Kepler, Astronomia nova, CAPVT LXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/323

enim Martis latitudo Borea sit cum corde Leonis, Fixa Boreali; Austrina cum stellis Capricorni Australibus; consentaneum est, idem accidisse latitudinibus maximis Martis, quod stellis illis, ut utraque creverit, quia illorum latitudines creverunt, nempe Boreales circa Solstitium aePTOLEMAEVS igitur maximam stivum, Australes circa hybernum. Martis Borealem latitudinem observatam ait 4. 26. quae hodie est 4. 32. Confirmat igitur hîc nostram opinionem; quia latitudinem maximam 12 scrupulis minorem exhibet hodierna, nodis in eadem cum hodierna proxime distantia ab aphelio permanentibus. At contra latitudinem Austrinam facit 7 proxime graduum, cum & hodie tanta esse possit, scilicet §. 52–. Igitur per ejus observationes in suspenso relinquimur. Nam quod haec 12 minuta attinet in latitudine Boreali, sciendum, ejus instrumenti partes minimas valere 10 minuta, & plerunque ab ipso unius hujusmodi partis quantitatem in errore poni. Et inter Graecas notas, quae 26 & quae 46 minuta significant, exiguum & lubricum est discrimen, saepe neglectum ab interpretibus; etsi Arabs hic vertit 26. Nihil praeterea extat in PTOLEMAEO, quod nos manu ducere possit, ad judicandum de statu antiquo harum rerum. Nam observatio capite sequente LXIX examinata erroris arguitur. Cum igitur destituamur idoneis observationibus antiquitatis, cogit nos ipsa rei conditio, hanc de motu Nodorum disputationem, ut multa alia, relinquere posteritati; siquidem DEO placuerit justum humano generi spacium temporis in hoc mundo indulgere, ad residua ista perdiscenda. APVT LXIX. Consideratio trium PTOLEMAICARVM observationum: & correctio motus medii, motusque aphelii, & Nodorum. ANTIQVI TATE omni, observationes stellae Martis non plures quinque ex consignatis supersunt; & una antiquissima ab Aristotele conscripta, qui Martem a Lunae dimidiatae parte obscura tegi vidit. At nec annus nec hora diei addita. Inveni tamen longissima inductione per annos L, ab anno quindecimo ad finem vitae Aristotelis, non potuisse esse alio die, quam in vespera diei iv Aprilis, anno ante CHRISTI vulgarem epocham CecLVII, cum Aristoteles xxi annorum audiret Eudoxum, ut ex Secundam observationem a ChalDiogene Laërtio constat. daeis haQuamodo Amorumi investigent ini tium Zodiari sive eclipticae. Suspecta observario aequinoctii Prolemales. Difficultas in recipienda dis aquintctii a Prolemaeo prodita.

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
