# Astronomia nova 324

Kepler, Astronomia nova, CAPVT LXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/324

Pro observarioue dici Aquinuctii Ftolemaica daeis habitam PTOLEMAEVS nobis conservavit, quae facta est anno ante Christum CCLXXII D. XVIII Januarii mane, cum Mars Borealem in fronte Scorpii occultavit. Rursum hic nulla horae certitudo addita. Reliquas quatuor PTOLEMAEVS ipse habuit, dimensus astrolabio sidus Martis ad Fixas; recenset tamen solum locum sub zodiaco, sub ipsum articulum oppositionis Martis cum medio motu Solis. Ex observationibus tam paucis rerum maximarum argumenta capienda sunt: aut si non possunt, imperfecta relinquenda Astronomia. Primum enimper quatuor observationes PTOLEMAICAS, epocha motus medii, ad Fixas relati, PTOLEMAEI tempori competens inquirenda, & ex ejus cum hodiernis collatione ipse motus medius est limitandus. Deinde per observationem Chaldaicam videtur inquiri posse, an vere eccentricitas Solis olim major fuerit quam hodie. Denique & per hanc & per Aristotelicam, si tempus sciretur, de Martis latitudine ad illa tempora, periculum fieri posset. Quam vero viam insistemus per DEVM immortalem! cum nihil pene habeamus a PTOLEMAEO, quod non jure prius in controversiam vocare possimus, quam ad justam subtilitatem nobis utile fiat. Primum ad exposita tempora prodit motum Solis medium ex calculo, qui nititur observatione aequinoctiorum & solstitiorum. Principium Arietis Sol detegit, non digito ad locum intenso, sed coeca conjectatione temporis. Nam id dicimus esse principium Arietis, quod Sol tenuit, quando visus est dies noctibus aequare. Quid si PTOLEMAEVS in tempore aberrasset? Conjecturis non caremus. Primum enim non prodit modum observationis. Opto ut observaverit altitudines Meridianas, ex quibus inductione facta momentum ingressus Solis in Boreale hemisphaerium citra errorem habetur. At quid si ipse observaverit. in ARMILLIS ALEXANDRINIS, ubi ei potuit nocere refractio, cujus manifesta indicia ipse prodit, dum ait in illis ARMILLIS observatum esse eodem die bis aequinoctium? Ipse vitio instrumenti transcribit; ego vitium ex refractione ortum suspicor. Esto tamen. observaverit per Meridianas altitudines. Alia suspicio se summa vi invito ingerit, quod aequinoctiorum momenta a PTOLEMAEO prodita intra sesquidiem non consentiunt, analogiae praeteritarum HIPPARCHI, & sequentium ALBATEGNII & BRAHEI observationum, quae omnes in unam aequalitatem conspirant. sola PTOLEMAICA aequinoctia exorbitant. Quae res multis perplexissimis de coelo opinionibus occasionem dedit, motusque trepidationis & librationis peperit: qui omnes evertuntur, deprehenso, quod consecutae PTOLEMAEVM observationes cum vetustissima HIPPARCHI ad aequalitatem constanter consentiunt. Tuetur se tamen ipse PTOLEMAEVS consociatione vernalium aequinoctiorum cum autumnalibus. Nam si instrumenti vitio factum esset, ut postridie verum pronunciaverit aequinoctium, cum pridie fuisset; autumna

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
