Latin
PARSIQVINTIAC
Kepler, Astronomia nova 325
Unproofread scanNot analysed yet
PARSIQVINTIAC autumnale pridie pronunciatum fuisset, cum postridie competeret. Ita erepto biduo ex longitudine aestatis, magna fuisset secuta mutatio eccentricitatis Solis, quam tamen relinquit per sua observata, quanta ab HIPPARCHO fuerat inventa. Itaque nihil restat, quam ut fidem ProLEMAEI secuti credamus juste observatum tempus, quo O stetit invmitio. II. monior Facto principio, &obliquitate eclipticae per observationem inventa, nihil est negocii, per quotidianas Solis declinationes, pronunciare de vera ejus elongatione a puncto, quod Sol tempore dicto aequinoctii tenuit, quodcunque illud aut in quacunque sphaera statuatur. Nam alii alias huic negocio sphaeras deputarunt, cum post octavam &nonam a PTOLEMAEO constitutas sphaeras, alii decimam, recentissimi undecimam &duodecimam, vanissimis speculationibus constituerint; quam πολυπραγμοσύνην BRAHEVS vehementer increpuit. At quid in earum locum substituere cogitarit, mihi nunquam dixit, nec scriptum reliquit ullibi. COPERNICVS quidem (ut vulgus judicat) scite &festive, (ut EGO) sapienter fecit, qui oculis a coelo deductis, quaesivit id punctum in ipso globo Telluris, cui in Fixarum sphaera punctum quolibet saeculo certum supereminet, ut cap. LXVIII. dictum. Sed hujus loci non est prosatibaq anel zupavi THSAATIH miloo lixius ista discutere III. Sequitur demonstratio aequationis, quae nititur Solis ingressibus observatis in principia cardinalium signorum. Aequatione enim ab apparenti loco Solis subtracta vel addita, constituitur medius Solis motus ab illo puncto, quod Sol aequinoctii tempore obtinere visus est. Rursum hic de aequationis quantitate major est dubitatio, quam prius de aequinoctio, vel principio zodiaci. Nam hodie illa aequatio minor apparet 26 minutis, quam quantam HIPPARCHVS demonstrasse sibi visus est, PTOLEMAEVSquE retinuit. Nec est causa satis justa, cur dicamus, hodie aliam esse orbium proportionem quam olim. Affirmatum enim maximi momenti, eget firmissimo testimonio, quo caremus. Nec enim observata illa tam possunt esse accurata, praesertim circa ingressum in EB &P. Quod si substituamus PTOLEMAEO aequationes hodiernas, non mutabimus ejus observationes tanto, quod observando se comprehendere PTOLEMAEVS ipse fateatur: &quo majus aliquid noceri potuit PTOLEMAICIS observationibus, ab ipso refractionum negocio. Nam possumus diem observati aequinoctii PTOLEMAICI certam fateri, horas interim aliquot illius diei in incerto ponere: ubi vernalium &autumnalium aequinoctiorum societas sese non ita defendit, contra parvum hunc errorem, de quo agimus, ut prius contra illum magnum. Sane fuisse aequationes aevo PTOLEMAEI aequales nostris, arguit constantia modernorum. Nam ferè idem est, quod hodie BRAHEVS, &quod ALBATEGNIVS quodque ARZACHELante aliquot sęcula invenerunt. Cum igitur suspicio sit, vitiosam esse Solis aequationem, qua PTOLEMAEVS utitur, ex vitiosis apparentibus locis Solis deductam, nec ad medii nec LXIX. Quomnda pr Abserimonum IOcua Folii in rodiaco, quamvit inc ognito finii EdAE FIII. Theoria octare sphaeta ditfi lis captu apad ICeICI, &inconsiam: Facilli apud Copzinicum. Aquatinm es BOlm majures!