# Astronomia nova 326-2

Kepler, Astronomia nova, OHDRAA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/326-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/326-2

OHDRAA Bona cum gratia PtolemaiPossumus autem incedere via gemina: aut ut PTOLEMAEO credacarum oliserVATDIUII TEmus de aequinoctiis, aut ut ex modernis aequationibus, correctionem tineti hodiernas aequatiuPTOLEMAICIS hanc adhibeamus, ut vernum aequinoctium tribus horis nes xolis. fuerit serius, autumnale totidem maturius, quam est a PTOLEMAEO annotatum; itaque utrinque in declinatione Solis fuerit erratum ę minutis. Sane instrumenta PTOLEMAEI subtiliora non fuere, quam quorum minimae particulae 16 minuta valebant. Et collocat HIPPARCHVS unam hujusmodi particularum in dubio. Qua de causa & tempora, quibus moratur Sol in quadrantibus zodiaci, non praecisius expressa fuere, quam quadrantib. dierum. Et haec de vera aestatis hyemisque longitudine. IV. ridim ann Locum apogxi Solia ProleQuid vero nunc dicemus de ingressu Solis in Canerum & Caprimulcum intru maltus gradun cornum, unde apogaeum, & ipsa aequationum dispositio dependet? quam non esse curtum. facile unus diei quadrans potuit vernali decedere zodiaci quadranti, accedere autumnali? cum ingressus Solis in Cancrum insensibilis plane sit. Neque sane persuaderi possum, HIPPARCHVM & PTOLEMAEVM, in ipsum hujus ingressus momentum respexisse, neglectis punctis intermediis. Credo facilius, sedulos fuisse per totam aestatem, in notandis Solis declinationibus, semperque duas aequales, ex utroque latere Solstitii, comparasse invicem, & tempus inter aequalium declinationum momenta intermedium, pro vero ingressu Solis in Cancrum sumpsisse. quo pacto, si vicinis Solstitio locis comparatio fuit instituta, parum quidem erroris, tantum tamen committi potuit, quantus est unius diei quadrans, in quo abeunt minuta 15 demotu Solis. Igitur etsi certissima essent aequinoctia; potest tamen circa Solstitia in partes alternas deesse vel abundare in loco Solis quarta pars gradus, & apogaeum tunc octo gradib. anterius vel posterius incidere. Hactenus de motu Solis. Loci Flrarum Jam quod Martis ipsius observationes attinet, etsi demus astrolabio Pralemaica in Zodiaco nun

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
