Latin
QUINTA
Kepler, Astronomia nova 327
Unproofread scanNot analysed yet
QUINTA. tur Solis elongatione a puncto aequinoctii, datur &Fixae ab eodem elongatio. Jam in dimetienda elongatione Lunae a Sole, error videtur commissus dimidii gradus. Nam Sole occidente fuit coepta mensura. Sol vero occidens per refractionem videtur altior justo, dimidio circiter gradu. Minor ergo justo apparet elongatio Lunae, &sic etiam cordis Leonis a Sole, aque aequinoctio. Videtur igitur addendus locis Fixarum tempore PTOLEMAEI dimidius gradus. Ergo quando PTOLEMAEVS putavit Martem (cum Fixis observando connexum) esse in opposito medii loci Solis, jam vere fuisset dimidio gradu ultra hunc oppositum. Cum igitur a PTOLEMAEO quatuor observata loca Martis commemorentur ista: 21. 611. 2g. 568. 2. 34 2. 1. 362. nobis assumenda essent ista: 21. 3611. 29. 268. 3. 42. 2. 62. Atqui contra hanc audaciam PTOLEMAEVS se munit, affirmans se sepius unam &eandem rem, Fixarum scilicet elongationem a Luna, Lunae a Sole, &sic Fixarum a Sole &ab aequinoctio, inquisivisse distantiam, inventamque esse perpetuo eandem. Igitur etsi unam solam prodit observationem, demonstrandae methodi causa: tamen credi potest plures observationes respexisse, tam oriente quam occidente Sole vel Luna, &denique id secutus esse, quod vidit inter multas operationes, diversa loca prodentes, intermedium. Etsi verò haec disputatio de 36 minutis nihil attinere videtur motum Martis medium, siquidem his IV vicibus Mars a Fixis observatus, ad illas referri possit, neglecto puncto aequinoctii, incertae distantiae: qua methodo EGO superius cap. XVII. inquisivi aphelii locum ad PTOLEMAEI tempora: tamen adhuc eo nomine tenemur, quod Martis loca visa ad oppositum apparentis loci Solis reducenda sunt. quod opus nunquam recte procedit, nisi remotio cum Martis tum Solis a communi puncto aequinoctii, praesciatur; quia non aliter nisi per haec quasi elementa, discitur justae elongationis Martis a Sole arcus. Quod si ad momentum, quo vera putatur fuisse siderum oppositio, Planeta videatur ultra vera Solis loca triginta minutis: Planeta igitur involutus est inaequalitate secunda, nondum idoneus ad inquirendam primam inaequalitatem. At in apogaeo haec triginta minuta prosthaphaereseos orbis, occupant magnum arcum eccentrici, cui major adhuc portio de tempore seu motu medio respondet. In perigaeo fit contrarium. Occupat enim ista prosthaphaeresis parvum arcum eccentrici, cui minor adhuc portio de motu medio competit. Qui ergo dicit, Martem his quatuor vicibus visum esse z0 scrupulis in zodiaco ulterius, idem dicit, Martis motum medium ab aequinoctii puncto fuisse, in apogaeo multis, in perigaeo paucis scrupulis, anteriorem. Ac cum minorsit arcus eccentrici arcu hoc, vitiosae visionis, qui fuit 36 minutorum; non igitur Mars in eccentrico eousque ne sub Fixis quidem pervenerat, quousque pervenisse sub illis videbatur: quantitate illa, qua differt arcus eccentrici ab hoc arcu visionis 30 minutorum. Qui arcus cum magnus sit in aphelio, &parum differat ab areu visionis 30 minutorum, contra in perigeo: denique igitur sequetur, in aphelio parum, in perihelio plus, esse Martis motui medio a Fixis adimendum, si recipiamus, Fixas 30 minutis promotiores esse in zodiaco.