# Astronomia nova 328

Kepler, Astronomia nova, QUINTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/astronomia-nova/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/astronomia-nova/328

Ita non tantum motus medius fit minor (etsi multo minori quantitate, quam sunt haec 30 scrupula, visionis vitium) sed etiam ipsa trium acronychiarum, quibus PTOLEMAEVS est usus, luxatur dispositio; unde aliud aphelium, aliamque eccentricitatem prodire necesse est. Etsi hoc posterius nobis nihil facesset negotii. Contemnemus enim, etiamsi majus aliquid, vel sine suspicione erroris Fixarum, insinuarent observationes: eum certum sit, non ferre illas tantam subtilitatem, quantam ferunt BRAHEANAE. Itaque usurpabimus formam aequationum, ex observatis Braheanis inventam: quasi maneant omnibus saeculis eaedem. TRIA IGITVR bivia cum nobis occurrerint, de Solis eccentricitate, deloco apogaei Solis, de loco Fixarum & Martis in Zodiaco: octo existent constitutiones motus medii, & aphelii, ad illa observationum momenta, etiamsi neglecto zodiaco, tantuma Fixis computemus. Prima inquisitio retineat omnia Ptolemaica circa Solem & Fixas. Cum igitur loca motus Solis medii fuerint 21. 6. p. 2§. 56 22. 2. 34. 11. & Solis apogaeum 5. 30. 11; apparentia Solis loca fuerunt 21. 40. 2. 1. 13. K. 2. 41. 11. ultra oppositum omnia tria. Praecedit igitur vera oppositio. Et cum diurnus in 21. n (hodie as) sit circiter 23 minutorum, Solis 61. summa 1. 24: illa igitur 41 minuta requirent horas ViII, quando Mars visus fuit in 21. g. 11, oppositus loco Solis apparenti. Sic in 29 8. (hodie w.) diurnus Martis solet esse 24. diurnus Solis 59. summa 1. 23. Ergo 2. 23. differentia postulat dies L horas XVII. M. XXI. quando Mars visus est in 29. 31. 8. Denique in 3. 11 (hodie ae.) diurnus Martis est 23. Solis 577. summa i. 20. quibus indicatur 7 minutis deberi horas II M.VI quando Mars visus in 2. 36. n. Tempora igitur correcta ista Loca Adriani xv. Tybi XXvI. Hora v. M.o. Adriani XIX. Pharmuthi IV. Hora XV. M. XXXIX. Antoninizi. Epiphi XIL. Hora 1. M.LVI. EG A

---

Kepler, Astronomia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomia_nova.
