Latin
D. XCVII. H. VIII. M. 0
Kepler, Astronomia nova 332
Unproofread scanNot analysed yet
Quid si vero ex casu secundo &quinto comminiscamur aliquid idoneum, quo simpliciter tueamur longitudinem Fixarum PTOLEMAICAM, neque nobis sit opus, duplicem suspicari hanc epocham motus medii Martis? Nam PTOLEMAEVS diserte affirmat, se in illa sua observatione distantiam Lunae a Sole invenisse 92 &minuta, quantam etiam computaverit ex sua hypothesi motuum Lunae. Vera dixerit PTOLEMAEVS; satis dexter fuerit in observandos plane tantam deprehenderit hanc distantiam, in instrumento suo, quantam voluit ejus hypothesis motuum Lunae, quae circa quadraturas non fefellit. Hinc ego sic argumentor. Si Sol fuisset in 3. 5X, quorsum illum PTOLEMAEVS reposuit per suam eccentricitatem, non potuisset Luna videri ab illo abesse, justum &computatum exhypothesi modulum 92. g: eo quod Sol occidens, refracte ad visum pervenit, &altior justo (itaque 30 minutis plus in consequentia) esse apparet quam est. Quia vero a Luna ad Solem observatus est arcus 92. 8. isque in rei veritate, ob refractionem, fuit 92. 38: ergo Sol verissime non fuit in 3. 3x sed in 2. 35X. Id autem consentaneum est casui quinto; ubi diximus, adjectoriam aequationem maximam PTOLEMAEI (quae competit in 5 x. )usurpatione eccentricitatis hodiernae, fieri 20 scrupulis minorem, itaque Solem pro 3. 3x. in 2. 45x. Itaque posita refractionis universalitate per omnia loca &tempora, quo de in Opticis dictum, &stante hac observatione, argumentum nobis nascitur, diminutioris eccentricitatis Solis, quam putabatur a PTOLEMAEO. Neque te moveat, quod refractionem dixi 30 minutorum, hanc vero diminutionem tantum 20 minutorum. Nam si bene perpendas, cum culminaverit 30 V, occidit igitur tunc ix Alexandriae; &sic Sol in 3 x, habuit duorum graduum, fortassis &plurium altitudinem; minorem igitur refractionem 30 minutis; nec omnis refractio simpliciter in longum porrigebatur. Itaque quam proxime pares quantitate fuerunt hae duae causae, se mutuo conficientes. Etsi verbo dignam non putabit hanc decem minutorum differentiam, si quis in abaco Fixarum PTOLEMAICO est versatus. Verbi gratia: inter cor Leonis &spicam Virginis PTOLEMAEVS prodit intervallum 54. 16. quod est non majus 53. 59. in ipso coelo. Sequamur igitur quorsum nos vota rationesque ducunt, &sit, ut in casu primo, anno 11 Antonini, die XII Epiphi, hora Alexandriae in Aegypto motus medius Martis ab aequinoctio ri. 18. 36. 2. Tempus congruit anno Christi vulgari exxx D. XXVII Maji. Differentia meridianorum inter Huennam &Alexandriam est horarum 11 fere, ex recentissimis tabulis Geographicis. Huennae igitur anno Christi exxxix die XXVII Maji H. VII fuit medius motus g. 11. 18. 30. Sed eo anno corLeonis habuit longitudinem 2. 30. R, hoc est, 4. 2. 36. 6. Ergo Martis motus medius abfuita corde Leonis 4. §. 48. 30. Sed anno MDXCIX die XXVII Maji hora VI fuit motus medius Martis 6. δ. 47. 30 ab aequinoctio, cor vero Leonis ab eodem abfuit, demonstrante BRAHEO 4. 24. 15. 45. Ergo Mars abfuit a corde s. 7. 6. 31. 45. Anno CXXXIX. D. XXVII Maji Hora vi MDXCIX D. XXVII Maji H. VI Intervallum MCCCCIX. Jullani. VPiuteniceas, dant MCCCCLXI Aegyptii s Differentia 22. Annis singulis auferendum est unum fere secundum. Igitur in meridie Januarii anni primi CHRISTI Huennae, a corde Leonis elongatur